Domus L. Ron Hubbard

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Domus L. Ron Hubbard
U.S. Historic District Contributing Property
Location: 1812 Via 19 NW Vasingtoniae D.C.
Built/Founded: 1904
Architect: Wood, Donn, & Deming
Architectural style(s): Modus Redintegrationis Mediterraneae
Governing body: Fundatio privata
Part of: Historicus Circuli Dupont Districtus (#78003056)
Designated CP: 21 Iulii 1978[1]

Domus L. Ron Hubbard (Anglice: L. Ron Hubbard House), breviter Domus Hubbard, etiam Prima Scientologiae Ecclesia Fundans (Original Founding Church of Scientology) appellata, est historicum museum domesticum? et olim templum Scientologiae, apud 1812 Viam 19 Septentrio-Occidentalem in viciniá Circulo Dupont Vasingtoniae DC in Civitatibus Foederatis.[2] Aedificium fuit domicilium L. Ronaldi Hubbard conditoris Scientologiae a 1955 ad 1959,[3] cum ipse Fundantem Scientologiae Ecclesiam legitime incorporavit et primum matrimonium Scientologicum praesedit.[2][4][5] Aedificium est proprietas contribuens (contributing property) ad Historicum Circuli Dupont Districtum, in Nationalibus Locorum Historicorum Tabellis relata.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Ordo aedificiorum in 1810–1820 Viá 19 NW, a Wood, Donn, & Deming societate architecturae loci anno 1904 designatus est.[6] Notabiles domús possessores saeculo vicensimo ineunte fuerunt Senatores Iacobus K. Jones[7] et Claudius A. Swanson.[8]

Hubbard aedificum anno 1955 emit, eodem anno quo Ecclesiam Fundantem instituit, cuius sodales in 1826 Viá R NW a 21 Iulii 1955 ad 1959 conveniebant.[2][9] Aedificium deinde fuit domus Academiae Scientologiae, olim in 1845 Viá R NW situs, tum "Academia Artium Scientiarumque Religiosarum" appellatae. Mense Ianuario 1963, CFA Administratio Cibi et Medicamenta (U.S. Food and Drug Administration, FDA) in situm academiae in Viam 19 incurrit (raided), ubi plus quam centum e-meters (instrumenta electronica a Scientologis adhibitis) et duo centum res litteraturae eripuit. Incursione confecto, FDA litem in Ecclesiam Fundantem intulit. Anno autem 1971 constitit inter ecclesiam et FDA pacto omnia e-meters sententiam admonitionis monstrare[10]; quo facto, ablata Ecclesiae Fundanti instrumenta mense Octobre 1973 restituta sunt.[11]

Alia societas Scientologica quae olim apud Domum Hubbard conveniebat est Nationalis Psychologiae Americanae Academia (National Academy of American Psychology, NAAP).[12] Ecclesia Fundans proprietatem medio decennio 198 vendidit, quae iterum domicilium facta est, sed societas Amici L. Ron Hubbard appellata domum iterum anno 2004 emit.[2]

Architectura[recensere | fontem recensere]

Domus L. Ron Hubbard, tribus tabellationibus praedita, est exemplum architecturae Modi Redintegrationis Mediterraneae (Mediterranean Revival Style), formae saepe a Waddy Butler Wood et sociis adhibitae. Exterior aedificii pars in lateribus cremicoloribus consistit, fimbriis (trimming) lapideis ligneisque praedita. Ornamenta sunt arcuata duarum tabellationum fenestra, tectum tegulis rubris (red-tiled roof), et fastigium Flandricum.[6]

Usus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Aditus Domús Hubbard, cum signo iuxtá semitam

Aedificio unius anni opere renovato ut domus ad speciem anno 1957 referretur, museum anno 2007 inauguratum est. Id Tabularium Communicationum Hubbard redintegrat, et opera typis descripta de vitá Hubbard iuvenis promovet. Hospes solum constituto facto possunt museum invisere.[2][13]

Aestimatio proprietatis (property value) Domús Hubbard anno 2009 fuit $1,817,440, post deminutionem $782,020 ab aestimatione anni 2008, $2,599,460. Post 27 Octobrem 2003, legitime perscriptus aedificii possessor est Heritage Properties International.[14]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Formula:NRISref
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Banville, Jule (2007-09-11). "The L. Ron Hubbard House: Get There Before Travolta". Washington City Paper 
  3. Malko, George (1970). Scientology. Delacorte Press. pp. 66 
  4. Nigosian, Soloman A. (2007). World Religions: A Historical Approach. Macmillan. pp. 492. ISBN 0312442378 
  5. Larson, Bob (2004). Larson's Book of World Religions and Alternative Spirituality. Tyndale House Publishers, Inc.. pp. 431. ISBN 084236417X 
  6. 6.0 6.1 Null, Druscilla J. (1983-07-07). "Architectural Data Form". Historic American Buildings Survey. National Park Service 
  7. "Buys House in Washington". Washington Post. 1906-07-19 
  8. United States Congress (1912). Official Congressional Directory. United States Government Printing Office. pp. 385 
  9. "News In Brief". Washington Post. (1995-10-28) 
  10. Formula:Cite court
  11. MacKaye, William R. (1973-10-24). "Church Gets Back Books, E-Meters". Washington Post 
  12. White, Alex Sandri (1969). The Seeker's Guide to Groups and Societies. Aurea Publications. pp. 36 
  13. Landers, Chris (2008-04-24). "Serious Business: Anonymous takes on Scientology (and doesn't afraid of anything)". Orlando Weekly 
  14. "DC Citizen Atlas Real Property Reports". Government of the District of Columbia 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum L. Ron Hubbard spectant.

Coordinata: 38°54′52″N 77°02′36″W / 38.914581°N 77.043352°W / 38.914581; -77.043352