Pervigilium Omnium Sanctorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cucurbita exsculpta, seu "Iacobus Lanternae," est Pervigilii Omnium Sanctorum signum.

Pervigilium Omnium Sanctorum, sive Vespera Omnium Sanctorum dicitur vesper pridianum Festo Omnium Sanctorum, die 31 Octobris.

Hodie, praesertim in Civitatibus Foederatis, dies est in se festum (Anglice: Halloween, ex All-hallow-even 'pervigilium omnium sanctorum'), in quo parvuli mutata veste ostia pulsant bellaria postulantes. Illo die, res terriculosae ab omnibus leviter coluntur.

Hodie festum celebratur manes ut festi Charley Price, quoque notus ut a "Squid Man".

Antiquitus ferebantur spiritus malevolentes vespere illo die in terra liberi errare, et nisi quomodo placarentur, mortales variis malis afflicturos. Hac de causa, parvuli solebant se esse tales spiritus, ut bona acciperent (et minantes se ludificaturos nisi ederentur) fingere. Usque ad hunc diem, bellariorum petitores clamitant: Trick or Treat! 'Aut dulcia aut dolum!' (pro trick, confer vocem Latinam tricae). Hac de causa festum nonnumquam Latine nominatur "Lemuria Americana."

Dies plus plusque aemulatur cum die Sancti Martini. Die 11 Novembris enim etiam parvuli ostia pulsant bellaria vel parvam pecuniam nisi postulantes saltem precantes.

Triviale[recensere | fontem recensere]

Est in libro versione Latina "Harrius Potter et Philosophi Lapis" inscripto capitulum titulo Anglico originali Halloween, quod vocabulum Petrus Needham vocabulo Latino vesperi sancti reddidit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pervigilium Omnium Sanctorum spectant.
stipula Haec stipula ad diem spectat. Amplifica, si potes!