Laogai Museum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Laogai Museum
Constitutum 12 Novembris 2008
Locus 2000 Via S Septentrio-Occidentalis
Vasintoniae (olim 1109 Via M NW, Vasintoniae)
Genus Museum de custodiá
Transportatio publica? Circulus Dupontianus (Washington Metro)
Situs interretialis http://www.laogaimuseum.org/

Laogai Museum est museum Vasingtoniae situm, quod res de iuribus humanis in Re Publicá Sinarum vehementius exhibet, praecipue res de laogai, Sinico carcerum systemate.[1] Constitutio musei ab Harrio Wu suasa est, notissimo turbatore Sinico, qui ipse undevicensimos annos in laogai carceribus inclusus erat.[1] Museum, ab Yahoo! Human Rights Fund pecuniá adiutum, in publico die 12 Novembris 2008 primum apertus est. Laogai Research Foundation, societas investigatoria eleemosynaria? (Anglice nonprofit) Wu, musei congeriem artificiorum appellavit primam in Civitatibus Foederatis quae recte ad quaestiones iurum humanorum in Sinis spectat.[2]

Poenale systema Sinicum multa comprehendit elementa, sicut carceres (olim laogai appellati), reeducationem per laborem (castra laojiao), valetudinaria ankang (asyla) pro sanitate mentis, et locos iuvenum retentorum.[3] Laogai Museum elementum laogai praecipue tractat, quod societas investigatoria? eleemosynaria Wu "latissimum castrorum laboris coacti in orbe terrarum systema" aestimat. Traduntur homines in his castris comprehensi ad laborem coactum et reformationem cogitandi compelli,[3] quá pro causá systema est longe lateque reprehensum. Anno 1994, administratio reipublicae, nomen laogai relinquens, castra nominavit tantum carceres (jianyu), sed Laogai Research Foundation et alii adfirmant laborem coactum persistere et status carcerum meliorem non fieri.[1][4]

Propositum Laogai Musei, secundum Wu, est instituere homines de laogai et victimas laogai systematis memoriá custodire. Museum "historiam et formam laogai" conservat, atque res laogai-cognatas exhibet, sicut vestitús hominum captorum, photographemata, instrumenta gubernationis, et adeo lumina Christi Natalis, sacculos theae,[2] flores artificiosos, et alia opera ab hominibus captivis manu facta.[5] Aliae res a superstitibus laogai donatae sunt, et aliae ex tabulis propriis Wu.[5] Museo etiam sunt testimonia victimarum.[5]

Museum maiorem pecuniae partem ex Yahoo! Human Rights Fund accepit, mandato pecuniario a societate Yahoo!, constituto postquam societas reprehensa erat ad adiuvandos vigiles Sinicos ut turbatores interretiales invenirent et retinerent.[1][2] Hoc mandatum pecuniarium, Jerry Yang uno ex conditoribus Yahoo! capite, fuit pars apologiae Yahoo!, et museo pecuniam dare est unum ex mandati praecipuis propositis publicis.[6]

Procurator autem legationis Sinicae Vasingtoniae museum detrectavit, quod dixit esse oppugnationem gloriae Sinicae, et significavit Harrium Wu museum aperuisse eo consilio ut "legitimo systemati Sinico malediceret et homines Americanos deciperet."[5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]