Biblia Vulgata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus editionis 1590

Vulgata dicitur Latina scripturarum conversio, quam Sanctus Hieronymus iussu Damasi I Papae saeculo quarto confecit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vetus Latina[recensere | fontem recensere]

Scripturarum prima in linguam Latinam conversio saeculo secundo vel tertio apparuit et postea "Vetus Latina" dicebatur; quam non modo Latinitatis, verum etiam interpretationis lapsuum plenam esse satis constat.

Vulgata[recensere | fontem recensere]

Saeculo quarto, Damasus I Papa negotium emendandarum scripturarum Latinarum Hieronymo mandavit. Qui, ut veritatem Hebraicam, uti dicebat, quam maxime cognosceret, Bethlehem petivit et ibi, eodem loco ubi natus erat Iesus, domicilium collocavit. Monasterium condidit et anno 390 recognitionis negotio operam dedit: Vetus Testamentum ex lingua Hebraica, qua scriptum erat, ex toto in Latinam convertit; Novum autem Testamentum iuxta exemplum Graecum recognoscere tantum decernit. Scripta quaedam accuratius interpretatus est; quaedam autem fuerunt ei "labor unius diei," ut ipse confessus est. Verumtamen conversio Hieronymi, decursu fere quinque saeculorum, tam latum et amplum usum adepta est, ut "Vulgata" appellari mereretur.

Praeter ea, quae Hieronymus emendanda reliquit, Vulgata, quae non paucis manibus transcripta est, pessimis mutationibus et incrementis concidit; super haec, quoniam plurima Vulgatae exempla exstabant inter se diversa, anno 1456, Iohannes Gutenberg, ratione novae edendi libros artis quam prelum vocant, necessitatem emendationis Vulgatae amplificavit.

Vulgata Sixto-Clementina[recensere | fontem recensere]

Concilium Tridentinum, quod Vulgatam declaravit liberam ab erroribus theologicis, eam tamquam Ecclesiae Catholicae Romanae propriam recepit; deinde Sanctae Sedi mandavit negotium eius emendandae. Clemens VIII Papa, cui antecesserat in re Sixtus V Papa, edidit versionem emendatam, quae "Vulgata Sixto-Clementina" vel simpliciter "Vulgata Clementina" est appellata.

Nova Vulgata[recensere | fontem recensere]

Evolutis peritorum inventis sive de linguis sive de locis et moribus antiquis, necnon omnibus scripturarum exemplis sedulo comparatis, Pius X Papa sibi proposuit novam Vulgatae recognitionem; quam, post magna et seria studia, anno 1979, Iohannes Paulus II Papa pro authentica in vulgus emisit. Haec ultima scripturarum conversio in linguam Latinam dicitur "Nova Vulgata" vel "Nova Vulgata Editio."

Ex tunc conversio Novae Vulgatae libris liturgicis Ecclesiae Catholicae usui est, quin aliis conversionibus vacationem det. Lectionarium, Liturgia Horarum, et Rituale Romanum Nova Vulgata utuntur.

Libri[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Biblia Vulgata apud Vicifontem.

Roman numeral 10000 CC DD.svg