Latinitas nondum censa

Tueria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Тверь
Vexillum Tueriae Insigne Tueriae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Tuera,[1] Twera,[1] Tuveria[2]

Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 1135
Res geographicae
Area
 - tota


152,22 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
411 044
2686 incolae/km²
Coordinata 56° 51′ 28″ Sept., 35° 55′ 18″ Ort.
Altitudo 146 m
Situs interretialis: http://www.tver.ru/

Tueria[1] (Russice Тверь, tr. Tver’) est urbs in Russia, metropolis regionis Tueriensis. Iuxta flumen Rha sita est. Tueriae sunt plus quam 411 milia incolarum (anno 2014).

Tueria est sedes industriae, scientiae et culturae. Multas officinas, portum ad flumen Rha, stationem ferriviariam, duas universitates studiorum, quattuor musea, pinacothecam, tria theatra et circum habet.

Palatium, Tueriae annis 17641766 pro familia imperatoria Russica constructum

Historia[recensere | fontem recensere]

Tueria saeculo duodecimo condita est. Anno 1238 destructa fuit a copiis Mongolo-Tatarorum, sed mox restaurata est. Anno 1247 facta est caput ducatus, qui longo tempore erat adversarius principalis ducatus Moscoviensis in certatione pro dominatione in Ruthenia, sed anno 1485 a Moscovia adiunctus est. Ab anno 1796 ad annum 1929 Tueria metropolis gubernii Tueriensis erat, anno 1935 sedes administrativa regionis facta. Annis 19311990 haec urbs Kalinin (Калинин), in honorem rerum politicarum periti Sovietici Michaelis Kalinin (qui natus est in vico gubernii Tueriensis Imperii Russici), nominabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tueriam spectant.