Basilicae Patriarchales

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Basilica (discretiva)

Basilicae patriarchales sunt ecclesiae, quibus patriarcha praeest. In Ecclesia Catholica hoc verbo plerumque quattuor basilicae papales Romanae denotatae sunt, interdum septem basilicae maiores.

Basilicae papales[recensere | fontem recensere]

Basilicae papales sunt quattuor ecclesiae Romae principales, quae olim patriarchales appellatae sunt:

Cathedra papali tantum archibasilica Lateranensis gaudet. Usque ad Concilium Vaticanum Secundum in altari papali solum papae aut - sub rara exceptione - ab eo delegato (plerumque cardinali) missam celebrare licuit.

Postquam papa Benedictus XVI titulo „Patriarcha Occidentis“ renuntiavit[1], titulus in Annuario Pontificio non iam apparet et basilicae patriarchales „basilicae papales“ nominantur.[2]

Septem Basilicae Maiores[recensere | fontem recensere]

Distinguendae sunt a basilicis minoribus, qui titulus saeculo praeterito multis ecclesiis datus est, ut puta:

Gyrus septem ecclesiarum[recensere | fontem recensere]

Gyrus septem ecclesiarum a sancto Philippo Neri die 25 Februarii anno 1552 institutus est peregrinatio circa Romana sanctuaria praecipua ad indulgentiam obtinendam. Haec visitatio includit:

Pentarchia[recensere | fontem recensere]

Basilicae maiores Romanae (Sancti Laurentii inclusa) post Schisma Orientis, anno 1054 habitum symbolice etiam pentarchiam repraesentabant. Patriarchatus Orientis aemulans ecclesia Catholica usque ad annum 1964 ecclesiis maioribus Romanis titulares patriarcharum sedes attribuit:

Post patriarchatum Hierosolymitanum Latinum anno 1889 denuo erectum attributio ad ecclesiam Sancti Laurentii abolita est, quod Ecclesia Sancti Sepulcri Hierosolymis ad ecclesiam cathedralem patriarchatus evecta est. Cum etiam aliae denominationes partem huius ecclesiae sibi vindicent, patriarchae sedes Ecclesia Sanctissimi nominis Iesu electa est, quae concathedralis vocatur.

Aliae ecclesiae patriarchales ecclesiae catholicae[recensere | fontem recensere]

Etiam quattuor aliae basilicae ecclesiae catholicae patriarchales vocantur:

567- 1751 erat patriarchatus Aquileiensis, 575-1457 patriarchatus Gradensis (sedes: Basilica Sanctae Euphemiae).

Basilica Pontificia[recensere | fontem recensere]

Praeterea est titulus "basilica pontificia". Saeculo vicesimo quattuor ecclesiae[4] Italiae explicite iurisdictioni Sanctae Sedis subiectae et Basilicae pontificiae titulatae sunt, quae sunt Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii Pompeiis (1901), locus medius venerationis rosarii et missionis Marianae,[5] Basilica Sancti Antonii Patavina, locus medius mundi Antoniniani,[6] et Sanctuarium Sanctae Domus Lauretanum,[7] nec non anno 1968 Basilica Pontificia Nicolaitana Barensis ordinis Fratrum Minorum, quae anno 1951 in Basilicam minorem evecta erat.[8] Tres ex iis sunt Basilicae ab immemorabilis, Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii anno 1901 in Basilicam minorem evecta est.

Praeterea anno 1959 Basilica Sancti Michaelis Matriti in Basilicam pontificiam evecta est (Basilica minor ab anno 1930), cum Opus Dei nuntiaturam Apostolicam Matritensem suscepit.[9]

Inter Basilicas minores titulus Basilica pontificia ordine supremus habetur.

Ab anno 2006, titulo Patriarchae occidentalis a papa Benedicto XVI deposito, etiam omnes septem basilicae Patriarchales "basilicae Pontificiae" nominantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gabriel Chow Hoi-Yan: Basilicas. Historical and Canonical Development. M.Div. Hons., Toronto, Ontario 2003, 5. Special Categories of Basilicas 5.1 Pontifical Basilicas, p. 54–58 (in interreti: gcatholic.com)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide: kath.net 23.03.2006
  2. Basilica Lateranensis, Basilica Vaticana, Basilica Liberiana, Basilica Ostiense
  3. "Roma quinque patriarchatus esse noscuntur videlicet: ecclesia lateranensis in honorem S. Salvatoris, ecclesia S. Mariae Maioris, ecclesia S. Petri, ecclesia S. Pauli et ecclesia S. Laurentii foras murum" (Gesta pauperis scholaris Albini, in Liber censuum, II, 30)
  4. John Trigilio Jr. / Kenneth Brighenti / James Cafone: Catholic Mass for Dummies. John Wiley & Sons, 2011, pars III Tools of the Trade, sectio Minor basilicas | p. 231. ISBN= 978-0-470-76786-3
  5. Benvenuti nella Città della Carità; vide Santuario della Beata Vergine del Rosario di Pompei, Vicipedia Italiana
  6. Situs officialis mundi Antoniniani, basilicadelsanto.org
  7. Santuario di Loreto, Homepage; vide Santa Casa, Vicipedia Italiana
  8. Pius XII: Sacris in aedibus. Litterae Apostolicae diei 5 Augusti 1959; Paulus VI: Basilicae Nicolaitanae, Litterae Apostolicae diei 11 Februarii 1968 ([1], vatican.va); Vide Ioannes Paulus II: Nuovo ordinamento giuridico della Basilica di San Nicola a Bari. Constitutio Apostolica diei 8 Martii 1989 ([2] [3], vatican.va).
  9. El Opus Dei, bsmiguel.es (es)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilicas maiores spectant.