Opus Dei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sedes societatis Operis Dei, Novi Eboraci

Opus Dei, vel toto nomine Praelatura Sanctae Crucis et Operis Dei,[1] est institutio Ecclesiae Catholicae, qui sibi proponit ut laicis cultu auxilioque religioso operam det ut piam vitam in opere faciendo et familia ducere possint.

Iosephmaria Escrivá Missam agit anno 1972

Sacerdos Iosephmaria Escrivá (19021975), institutionem anno 1928 Matriti condidit. Ex anno 1982 ea est praelatura personalis: praelatum habet qui non ad quoddam territorium ligatus est. Eiusmodi ordines a Concilio Vaticano II permittebantur. Iosephmaria Escrivá beatus proclamatus est anno 1992 a Papa Ioanni Paulo II, et decem annos post, sanctus. Secundum unum scriptorem (Allen), "Escrivá a multis deciebus centenis millibus hominum colitur."

Post mortem sancti Iosephmariae Escrivá, delectus est Álvarus del Portillo ad ei succedendum. Hodie, Praelatus Operis Dei est Xaverius Echevarría, et institutio illa recolligit circiter 85 000 homines et mulieres in cuncta terra.

Spiritualitas Operis Dei est spiritualitas libertatis filii Dei. Membris sunt absoluta libertas quod res pecuniarias et politicas. Doctrina huius institutionis docet omnes homines ad sanctitatem attingere posse si occursum cum Deo in ordinario labore quaerunt.

Ordo anno 2005 in lucem prolatus est fabula quae Notae Leonardi Vincii inscribitur et quam Daniel Brown narravit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://hn.opusdei.org/art.php?p=11942

Nexus quibus ordo seipsum describit[recensere | fontem recensere]

Nexus criticus[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]