Gyrus septem ecclesiarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gyrus septem ecclesiarum ad acquirendas Indulgentias Septem Principalium Ecclesiarum Urbis Romae[1] est peregrinatio circa Romana sanctuaria praecipua, a sancto Philippo Neri die 25. Februario a.D. 1552 instituta. Haec includit visitationem quattuor basilicarum maiorum et trium basilicarum minorum dictarum sed illustrium :

  • Basilica Sancti Petri in Vaticano, ubi sepultus est Apostolus Petrus,
  • Basilica Sancti Pauli extra muros, in Via Ostiensi, ubi sepultus est Apostolus Paulus,
  • Basilica Sancti Iohannis in Laterano, cathedralis Urbis et orbis,
  • Basilica Sanctae Mariae Maior, ubi sunt reliquiae Nativitatis (Praesepii),
  • Basilica Sanctae Crucis in Hierusalem, ubi sunt reliquiae Passionis,
  • Basilica Sancti Laurentii extra muros, in campo Verano, ubi sepulti sunt sancti Laurentius et Stephanus Protomartyr,
  • Basilica Sancti Sebastiani, in via Appia, ad catacumbas.

Numerus "septem" symbolicus est et evocat e.g. numerum collium Urbis et mirabilium orbis terrarum. Non est autem explicitus nexus inter has septem ecclesias et illas quae in libro Apocalypsis nominantur.

Peregrinatio haec XXV chiliometrorum est et fieri potest in uno die, ab apertura Vaticani (7:00 a.m.) ad clausuram Sanctae Mariae Maioris (7:00 p.m.).

Gyrus septem ecclesiarum fuit in principio devotio antequaresimalis, feriae V. in hebdomada ante Cineres (i.e. die Iovis "grassus" dictus). Dein fuit norma ad indulgentiam plenariam obtinendam in Iubilaeo a.D. 1575. Requisita minima paulatim minora fuerunt. A.D. 2000, hae septem ecclesiae (individua, non gyrus omnis) iterum designata fuerunt ad obtinendam indulgentiam.

Percursus[recensere | fontem recensere]

A Sancto Petro ad Sanctum Paulum[recensere | fontem recensere]

Platea S. Petri – Burgus s. Spiritus – Via "dei Penitenzieri" dein Via Portae S. Spiritus dein Via "della Lungara" dein Via "della Scala" – Sancta Maria Trans Tiberim - Via "della Lungaretta" – Platea in Piscinula – insula Tiberina – "Lungotevere Pierleoni" – Platea "Bocca della Verità" – Clivus Publiciorum – Via S. Priscae – Platea Albaniae – Via Pyramidis Cestii - Porta S. Pauli – Via Ostiensis.

A Sancto Paulo ad Sanctum Sebastianum[recensere | fontem recensere]

Via septem ecclesiarum (non recta, per via magna Christophori Columbi) – Catacombae SS. Domitillae, Sebastiani, Callixti.

A Sancto Sebastiano ad Lateranum[recensere | fontem recensere]

Catacumbae S. Callixti – Quo Vadis – Via Appia Antica - Porta S. Sebastiani – Via Portae S. Sebastiani - Platea magna Numae Pompilii – Via Drusi – Via Navicellae – Hortus Villae Celimontanae – Via S. Stephani Rotundi.

A Laterano ad Hierosolymam[recensere | fontem recensere]

Platea Portae S. Iohannis – Via magna Caroli Felice.

Ab Hierosolyma ad Sanctum Laurentium[recensere | fontem recensere]

Platea magna Portae Maioris – Porta Praenestina (dein, sub ferri via) – Via magna Scali S. Laurentii – Via Verani – Plateae magnae Verani et S. Laurentii

A Sancto Laurentio ad Sanctam Mariam Maiorem[recensere | fontem recensere]

Via Tiburtina – (dein, sub ferri via) - Ecclesia s. Bibianae – Via Iohannis Giolitti – Via "Lamarmora" – Platea Victoris Emmanueli II – Via Caroli Alberti.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Indulgentiae Septem Principalium Ecclesiarum Urbis Romae in YouTube