Agesilaus II (rex Spartae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Agesilaus II (natus circa annum 443 a.C.n., verisimiliter Spartae; mortuus 359 a.C.n./358 a.C.n. in insula Creta) fuit rex Spartae per circiter quadraginta annos ab anno 400 a.C.n. Xenophon Atheniensis eum multum amavit atque biographiam eius conscripsit, qui liber potius panegyricus est quam historia.

Ante quam rex fieret[recensere | fontem recensere]

Agesilaus fuit filius regis Archidami, e gente Eurypontidum, et eius secundae uxoris Eupoliae, frater autem multo minor Agidis, qui et ipse Spartae regnavit inter 427 et 400 a.C.n.. Quia ad regnum primo non destinabatur, non regiam sed communem et austeram educationem puerorum Lacedaemoniorum accepit, quae causa fuisse creditur cur semper postea per regnum suum civilitatem quandam atque comitatem retinuerit[1]. Quamquam claudicasse atque staturae parvae fuisse dicitur[2], a Lysandro, futuro victore Belli Peloponnesiaci, adhuc puer ob animi moderationem amatus est[3] : iam tum enim in omni re optimus esse volebat Agesilaus atque de infirmitate sua primus iocabatur, sed semper dicto oboediens pudore, non timore, erat.

Quomodo rex factus sit[recensere | fontem recensere]

Circa 400 vel 398 a.C.n. (de chronologia inter historicos non constat), rege Spartano Agide II mortuo, certamen fuit inter Leotychidem filium sive verum sive suppositum, certe ab uxore Agidis partum ex una parte et fratrem Agesilaum ex altera. Mos enim erat a maioribus traditus, in novi regis electione filii natu maximi rationem primo haberi, ac deinde, si quidem liberi virilis sexus non erant, propinquorum secundum gradus adfinitatis. Nihilominus, suffragante Lysandro, qui tum maxima gloria tamquam belli Peloponnesii victor fruebatur, Agesilaus fratri suo Agidi successit et Leotychidae a populo praelatus est. De quo Cornelius Nepos[4] scripsit a patre moriente agnitum esse, quamvis prius repudiatum et Xenophon[5] nobis tradidit testes plures fuisse qui uxorem Agidis cum viro Atheniense Alcibiade vidissent, novem ante menses quam nasceretur.

Lysander oraculum etiam Apollinis quo Lacedaemonii monebantur ut regem claudum caverent rursus interpretatus est tamquam ad Leotychidis regnum pertinens : claudicare enim aiebat regnum non idoneo viro delatum[6].

De expeditionibus militaribus[recensere | fontem recensere]

In Asia[recensere | fontem recensere]

Cyro mortuo, rex Persarum Artaxerxes II, Graecis atque in primis Lacedaemoniis iratus quod fratri seditioso opem tulissent, magnas copias contrahens bellum parabat et civitates Graecas in litore Asiatico sitas in suam potestatem redigere volebat. Itaque anno 396 a.C.n. Agesilaus unacum Lysandro in Asiam, adversus satrapas Tissaphernem et Pharnabazum libertatis Graecorum tuendae causa, missus est volens[7] et Dercylidae in imperio successit. Mox tamen, dissensionibus de praeeminentia obortis, Agesilaus Lysandrum ad Hellespontum dimisit[8]. Atque primum dolo certavit cum Tissapherne[9] qui, indutiis trium mensium ad pacem cum rege suo faciendam impetratis, hac mora accersendis novis copiis perfide usus est. Post quas indutias Agesilaus simulavit sese in Cariam exercitum ducturum ita ut Tissaphernes deceptus illuc pedites suos tramiserit. Contra vero in Phrygiam septentrionem versus iter fecit atque illam provinciam indefensam diripiens vastavit[10]. Nihilominus, quia equitatus ei deerat, magna proelia cum hostibus committere nondum audebat.

Dum Ephesi hiemat, equites vicinis civitatibus imperavit. Anno 395 a.C.n. Tissaphernes eodem errore deceptus denuo pedites in Cariam traduxit, equitibus apud Maeandrum flumen relictis. Agesilaus vero Lydiam invasit usque ad Sardes et equitatum hostium peditum robore egentem ad Pactolum vicit. Quod aegre ferens Artaxerxes Tithraustem quendam misit qui Tissaphernis caput abscidi iuberet[11], proditorem eum esse scilicet credens. Anno autem 394 a.C.n., cum Phrygiam satrapae Pharnabazi iterum vastaret, legatus ad Agesilaum venit revertendum esse in Graeciam nuntians. Nam ephori et senatus (γηρουσία) Lacedaemoniorum magnam societatem Atheniensium, Argivorum, Thebanorum et Corinthiorum adversus se auro Persico excitatam timentes, eum revocabant ad patriam tuendam. Nec rex, quamquam aegre ferens, parere dubitavit, quod omnes auctores antiqui copiose laudaverunt tamquam magnum exemplum amoris patriae atque observantiae legum praebuisset[12]. Quin etiam si Xenophonti credimus, nisi revocatus esset, Imperium Persicum debellaturus erat pluribus decenniis ante Alexandrum Magnum. Quod si vero historiam anonymam in papyris Oxyrhynchis servatam[13] vel Diodorum Siculum sequimur, res Agesilai non ita prospere sese habuisse accipimus.

Contra Thebanos et eorum socios[recensere | fontem recensere]

Per Thraciam et Macedoniam properanter iter fecit. Cum vero Thessaliam transiret, exercitus eius hostiliter lacessebatur, quia civitates huius regionis societatem cum Thebanis inierant. Incluti equites erant Thessali : nonne apud eos fabula centaurorum nata erat ? Nihilominus, quamquam recens comparato equitatu. Agesilaus equestri proelio eos vicit atque ea re multum laetatus tropaeum erexit[14]. Die 14 Augusti Boeotiam intravit (diem certum novimus quia illo die sol defecit) : statim Thebani cum sociis sese obviam obtulerunt. Nec Agesilaus proelium committere dubitavit et hostes quidem apud Coroneam vicit et tropaeum erexit, sed copias Thebanorum non delevit, qui sese in montem Citheronem receperunt. Ipse pluribus vulneribus acceptis ex acie a commilitonibus Lacedaemoniis elatus est. Deinde exercitum suum domum in Peloponnesum duxit[15].

Reliquo Bello Corinthio quoque interfuit : Arcadum fines vastavit et anno 391 a.C.n. longos muros qui urbem Corinthum ad Lechaeum coniungebant occupavit[16]. Sed paulo post magnam cladem prope Corinthum a peltastis ducis Atheniensis Iphicratis absens accepit dum cohortem Amycleam, quae ex hoplitis dilectis Lacedaemoniis constabat, in totum amittit[17]. Achaeis quoque sociis adversus Acarnanas feliciter subvenit[18] atque totam illam regionem pacavit (389 a.C.n.).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Paulus Cartledge, Agesilaos and the crisis of Sparta. Londinii : Duckworth, 1987. ISBN 0-7156-2082-7.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus I,5 : τὸ δημοτικὸν καὶ φιλάνθρωπον.
  2. Cornelius Nepos VIII,1 : "statura fuit humil et corpore exiguo et claudus altero pede"i
  3. Plut. II,1 : τὸ κοσμίον.
  4. XVII,1.
  5. Hellenica III,3 (1-4). Alcibiadem non nominat sed vide Plutarchum Ages. 3.
  6. Plut. III,6-8.
  7. Hell. III,4,3. Ages. I,7-8.
  8. Hell. III,4,9. Plut. cap 7-8.
  9. Ages. I,10-12.
  10. Hell. III,4,11-13.
  11. Plut. X,6. Xen. Ages. I,35, Hell. III,4,25.
  12. Cornelius Nepos IV,1-3 : "cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent!". Plut. XV,5-8. Xen. Ages. I,36, Hell. IV,2,1-5.
  13. Hellenica oxyrhynchia : edidit Vittorio Bartoletti. Lipsiae : B. G. Teubner, 1959.
  14. Ages. II,2-5.
  15. Plut. XVIII. Xen. Hell. IV,3,15-20. Ages. II,9-16.
  16. Plut. XXI,2. Xen. Hell. IV,4,19. Ages. II,17.
  17. Plut. XXII. Xen. Hell. IV,5,5-6.
  18. Plut. XXII,9-10. Xen. Hell. IV,6,1-14 et IV,7,1. Ages. II,20.