Agésilas (Corneille)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Agésilas est tragoedia Francici poetae Petri Corneille quinque actibus disposita atque anno 1666 Parisiis (Hôtel de Bourgogne) in scaenam primum edita. Duae praecipuae personae ex historia Graeca antiqua sumptae sunt : Agesilaus rex Spartae fuit inter 400 et 360 a.C.n. , Lysander vero (anno 395 a.C.n. mortuus) gloriosissimus dux Lacedaemonius qui maximas victorias bello rettulit. Utriusque res gestas apud Plutarchum[1] et Xenophontem[2] legere possumus. Sed res amatoriae et uxoriae quae paene totum nodum huius fabulae efficiunt ab ipso Corneille excogitatae sunt : amor et politica artissime hic inter se implicantur.

De aestimationibus criticis[recensere | fontem recensere]

Spectatoribus septimi decimi saeculi non placuit haec fabula : nam illo tempore gratia et gloria Petri Corneille iam consenuerat ; iuniores poetae ei anteponebantur. Notissimi sunt crudeles versus Nicolai Boileau :

Après l’Agésilas,
Hélas !
Mais après l’Attila,
Holà ![3]

Vicesimo demum saeculo nonnulli fautores eam dignam laude iudicaverunt, quos res a Petro Corneille tum novatae delectaverunt. Non enim alexandrinis, ut illo tempore solebat fieri, sed imparibus (modo dodecasyllabis, modo octosyllabis) et alternis versibus haec tragoedia composita est, ut fabulae Iohannis de La Fontaine. Praeterea pudore et magnanimitate personarum mores insignes sunt.

Ut solet in theatro Corneliano, huic tragoediae satis pathetici, tragici parum inest : nam Agesilaus fato suo non premitur sed supra fatum enititur dum puellae amatae renuntiat volens atque Lysandro ignoscit.

Index personarum[recensere | fontem recensere]

Fabula Ephesi agitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Qui et vitam quandam Lysandri et vitam Agesilai composuit atque praecipuus fons Cornelianus fuit.
  2. In Agesilao et Hellenicis.
  3. Epigrammes, 1701.
  4. De vero rege Paphlagoniae Cotye vel potius Otye, qui per tempus socius Agesilai in bello adversus Pharnabazum satrapam fuit, vide, sis, Xenophontem, Hell. IV,1 et Plutarchum, Ages. XI.
  5. De Spithridate qui, persuasus a Lysandro, ob iniuriam acceptam a Pharnabazo defecit ad Agesilaum, vide, sis, Xenophontem, Hell. IV,1 et Plutarchum, Ages. XI.
  6. De Xenocle vide Diodorum Siculum, Bibliotheca Historica, XIV,80 et Xenophontem, Hell. IV,3,20.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]