Artaxerxes II (rex Persarum)
E Vicipaedia
Artaxerxes II (in lingua Persica antiqua Artaxšaçā; Graece Ἀρταξέρξης), qui 'Mnemon' quoque cognominatur, fuit rex Persarum ab anno 404 usque ad 358 a.C.n.. E stirpe Achaemenidarum ortus, Artaxerxes fuit filius Darii II uxorisque eius Parysatidis. Artaxerxes, anno 436 a.C.n. natus, patre mortuo anno 404 ad regnum intravit. Contra seditionibus fratris Cyri necnon Thyis regis Paphlagonum et postea contra satraparum coniuratione pugnavit, bonis eventibus. Cyrus enim (a mercenariis Graecis inter quos Xenophonte adiuvatus) proelio ad Cunaxam anno 401 interfectus est; Thys a Datame capto in carcerem missus est; satrapae anno fere 361 a.C.n. debellati sunt.
Fontes [recensere]
- Xenophon, Expeditio Cyri
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 15.90-92
- Cornelius Nepos, "Datames"
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
- H. Hunger, R. J. van der Spek, ""An astronomical diary concerning Artaxerxes II (year 42 = 363-2 BC). Military operations in Babylonia" in Arta no. 2 (2006)
| Antecessor: Darius II Nothus |
Rex Persarum 404-358 |
Successor: Artaxerxes III Ochus |