Bellum Corinthium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bellum Corinthium fuit bellum quod ab anno 395 a.C.n. usque ad annum 387 a.C.n. gesserunt Lacedaemonii eorumque socii cum societate quattuor civitatum (Athenae, Thebae, Argi et Corinthus) quam initio Persae quoque adiuvabant.

De causis et initio[recensere | fontem recensere]

Bello Peloponnesiaco confecto anno 404 a.C.n., imperium Lacedaemonium prolatum est confirmatumque, insulis Aegaeis occupatis et civitatibus; tamen imposita tributa quae unice Lacedaemoni conferebantur regionum molestiam invasarum augebant, nec minus Thebarum Corinthique.

Cum coeperent Lacedaemonii in Ioniam ac Lydiam, Persarum satrapiam, invadere anno 398 a.C.n. Agesilao II rege et duce, Thebani et Athenienses et Corinthii Spartae adesse recusaverunt; fecerunt victoriae, quas Lacedaemonii consecuti sunt, ut civitatibus Graecis maximis praeberent Persici satrapae pecuniam ad foedum in Spartam constituendum, nec frustra.

Nam Thebani socios hortati sunt Locrenses ut vectigalia exigerent a quadam regione quam Phocenses quoque, Lacedaemoniorum socii, repetebant; ideo Phocenses Locridem occupaverunt vastaveruntque; simul ac auxilium Thebani Locrensibus tulerunt, aeque opem Phocenses a Lacedamoniis petiverunt, qui bellum in Thebas indixerunt.[1] Itaque Athenas legatos Thebani miserunt ut hosti communi Athenienses obsisterent: societatem cum Boeotico Foedere coniunxerunt Athenienses anno 395 a.C.n.

Lysander, dux Lacedaemoniorum, postquam exercitum duxit ad Haliartum, urbem Boeoticam, ibidem cum Thebanis Haliartiisque copiis conflixit et interfectus est.

Cum haec ita essent, etiam Corinthii et Argivi foedus cum Atheniensibus ac Thebanis fecerunt. Simul Agesilaus II in patriam revocatus est ad hostes oppugnandos.

De belli progressibus[recensere | fontem recensere]

Anno 394 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Proelium apud Nemeam[recensere | fontem recensere]

Phocide occupata, foederatorum apud Corinthum se congregaverunt copiae; postea cum Lacedaemonio exercitu apud Nemeam pugnaverunt. Etiam si foederati milites plures quam Lacedaemonii erant (circiter 24 000 hoplitarum adversus 18 000),[2] magnam comparaverunt victoriam Lacedaemonii, interfectis seu vulneratis fere 2 800 hostium.

Tamen non potuerunt copiae Spartanae in Corinthum pergere, qua re in Laconiam rediverunt.

Pugna navalis apud Cnidum[recensere | fontem recensere]

Eodem anno classis Lacedaemonia cum illa Persarum Atheniensiumque, cui Conon Atheniensis praeficiebat, apud Cnidum conflixit. Paene omnes Spartanae naves submersae vel deprehensae sunt. Postea classis coniuncta litus Ionicum praetervecta est, Lacedaemonios expellendo praefectos.

Pugna Coronensis[recensere | fontem recensere]

Cum in Boeotiam pervenisset Agesilaus II suo cum exercitu, proeliatus est contra Argivorum copias et Thebanorum. Maxima fuit clades foederatorum exercitūs: 600 milites interfecti sunt; Spartani traduntur 350 hoplitas amisisse.[3]

Subsequentia[recensere | fontem recensere]

Post pugnam navalem apud Cnidum, Conon Atheniensis una cum Persis plurimas recepit insulas Aegaeas; ad hoc, pecunia a Persis praebita, potuit moenium Athenarum, quae dirutae anno 404 a.C.n. iussu Lacedaemoniorum erant, restitutionem conficere. Hoc confecto, Lemnum et Imbrum et Scyrum recepit ac iis praefectos Athenienses praeficit.

Cum sit Corinthi anno 392 a.C.n. pugna orta inter factiones, Spartani Lechaeum, portum Corinthium, occupavit; bis conati foederati sunt portum recipere illum, sed res male accidit.

Attamen anno 391 a.C.n. Iphicrates, dux Atheniensis, Lacedaemoniam diruit moram[4], cum in aciem produxerat pedites suos et summa iaculatorum uteret copia: haec habentur una ex maximis cladibus quas acciperunt Lacedaemonii. Postea iterum iterumque victoriam et apud Corinthum et in Hellesponto adeptus est, loca plurima occupando idonea; tamen Lechaeum recipere non potuerunt foederati. Brevi intermisso tempore Argivi copias miserunt ad Corinthum sibi adiungendum: cum arcem (acropolis) obsessa sit, coniunctae sunt ambarum gentes civitatum.

Anno 389 a.C.n. Aeginam occupaverunt Lacedaemonii: ab hac insula navibus foederatorum mercatoriis insidiabantur Spartani litoribusque Atticis.

De pace[recensere | fontem recensere]

Cum satrapae Persici in sollicitudine essent propter renovatum Athenarum imperium maritimum, Thrasybulo classis praefecto, Artaxerxes II Persarum rex cum duce Lacedaemonio Antalcida iniit pactionem ad pacem instituendam; quare saepe haec nominatur pax Antalcidae seu pax Regis. Coacti Athenienses minis navalis obsidionis sunt ut pacem conciliarent, qui assensi exeunte anno 387 a.C.n. sunt una cum Corinthiis. Argivi et Thebani invitissimi pacis acceperunt condiciones, solum armorum minis: nam Thebanis denegatum est imperium totius Boeotiae, Argivis autem Corinthus potienda.

Ad hoc, omnia foedera inter civitates sunt soluta; omnes Graecae et Aegaeae urbes factae sunt liberae, exceptis Lemno et Imbro et Scyro, quas Artaxerxes Atheniensibus, ut quondam, tradidit. Spartanis mandatum est ut pacis condiciones tuerentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Xenophon, Hellenica III, 5, 3–5.
  2. Xenophon, Hellenica IV, 2, 17.
  3. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica.
  4. Congregatio 600 hoplitarum.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Xenophon, Hellenica III–IV.
  • Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XIV.
  • John V. A. Fine, The Ancient Greeks: A critical history; Cantabrigiae, Massachusetta: Harvard University Press, 1983.
  • S. Cataldi, Grecia antica in Enciclopedia storica, a cura di M. L. Salvadori; Bononiae: Zanichelli, 2000.