Centaurus
Centaurus (a verbo Graeco Κένταυροι) in mythologia Graeca est gens monstruosa et biformis: nam ei corpus equi sive quattuor pedibus sive duobus posterioribus praeditum, cum pectore et duobus bracchiis et capite hominis coniunctum est. Horum fabula ex nescientibus etiamtum artem equitandi hominibus nata videtur, quibus equites primum visi terrori fuerunt[1].
Semiferi fuisse perhibentur: nam cupiditates cohibere nesciebant. Avidi vini erant et mulierum quas rapiebant. Ita centaurus Nessus uxorem Herculis, Deianiram, centauri Rhoecus et Hylaeus Atalantam, Eurytion uxorem Pirithoi, Hippodamian, rapere et comprimere conati sunt. Unde bellum magnum inter Lapithas et centauros exortum est, quo multi centauri perierunt. Multi etiam ab Hercule necati in rixa ex nimia vini cupiditate commissa.
Fuit tamen etiam centaurus sapiens et bonus, Chirone nomine, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis.
Index |
Vide etiam [recensere]
- Libri de Harrio Potter, 3, 4, 6, 7
- The Chronicles of Narnia, liber 2
- The Lightning Thief, liber 1
Fontes antiqui [recensere]
- Homerus, libro vicesimo primo Odysseae : 295–305
- Hyginus mythographus Fabulae 33
- Lucanus libro sexto Pharsaliae versibus 386–394.
- Ovidius, Metamorphoses XII.210–541.
- Valerius Flaccus libro primo Argonauticorum 140–147.
Fontes hodierni [recensere]
- Grant, M., et J. Hazel. 1979. Who's Who in Greek Mythology. David McKay & Co Inc.
- Rose, Carol. 2001. Giants, Monsters, and Dragons: An Encyclopedia of Folklore, Legend, and Myth. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company, Inc. Praecipue p. 72. ISBN 0-393-32211-4.
- Parker, Frédérick S. Finding the Kingdom of the Centaurs.
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Centauros spectant. |
| Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |