Wan Waithayakon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Wan Waithayakon
Res apud Vicidata repertae:
Wan Waithayakon: imago
Nativitas: 25 Augusti 1891; Bancocum
Obitus: 5 Septembris 1976; Bancocum
Patria: Thailandia

Wan Waithayakon seu Vanna Vaidhayakara, litteris Thai วรรณไวทยากร (nobili loco natus Bancoci die 25 Augusti 1891; mortuus die 5 Septembris 1976), princeps familiae regiae, fuit politicus et legatus Thailandensis. Pater eius fuit พระองค์เจ้าชายวรวรรณากร[th], quinquagesimus et sextus e numero liberorum regis Mongkut, ex uxore vigesima et quarta เจ้าจอมมารดาเขียน[th] genitus.

Wan Waithayakon in Europa eruditus est in Collegio Ballioli apud Oxonienses Lutetiaeque in Schola Libera Scientiarum Politicarum. Legatus fuit Londii apud Britanniarum Regnum ab anno 1926, mox etiam Genavae apud Confoederationem Nationum ab anno 1927 ad 1930 ubi successor fuit germano suo Charun. A primo ministro Plaek Phibunsongkhram mense Novembri 1943 Tokii missus est ad Congressum Asiae Orientalis Maioris[en]. Minister a rebus externis patriae meruit ab anno 1952 usque in 1957 atque brevi temporis spatio anno 1958. Fuit a mense Septembri 1956 usque ad Septembrem 1957 Consociationis Nationum Communis Conventus praeses.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides conventus generalis Nationum Unitarum
Emblem of the United Nations.svg
Paulus Henricus Spaak (Belgia) • Osvaldus Aranha (Brasilia) • Iosephus Arce (Argentina) • Herbertus Vere Evatt (Australia) • Carolus Romulo (Philippinae) • Nasrollah Entezam (Irania) • Ludovicus Padilla Nervo (Mexicum) • Lester Pearson (Canada) • Vijaya Lakshmi Pandit (India) • Eelco van Kleffens (Nederlandia) • Iosephus Maza (Chilia) • Rudecindus Ortega Masson (Chilia) • Wan Waithayakon (Thailandia) • Leslius Munro (Nova Zelandia) • Carolus Malik (Libanus) • Victor Andreas Belaúnde (Peruvia) • Fridericus Henricus Boland (Hibernia) • Mongi Slim (Tunesia) • Machometus Zafrullah Khan (Pakistania) • Carolus Sosa Rodríguez (Venetiola) • Alexander Quaison-Sackey (Gana) • Amyntor Fanfani (Italia) • Abdul Rahman Pazhwak (Afgania) • Cornelius Mănescu (Romania) • Aemilius Arenales Catalán (Guatimalia) • Angela Elisabetha Brooks (Liberia) • Eduardus Hambro (Norvegia) • Adam Malik (Indonesia) • Stanislaus Trepczyński (Polonia) • Leopoldus Benites (Aequatoria) • Abd al-Aziz Butafliqa (Algerium) • Gasto Thorn (Luxemburgum) • Hamilton Shirley Amerasinghe (Taprobane) • Lazarus Mojsov (Iugoslavia) • Indalecio Liévano (Columbia) • Salim Ahmed Salim (Tanzania) • Rüdiger von Wechmar (RFG) • Ismat T. Kittani (Iracum) • Emericus Hollai (Hungaria) • Georgius Illueca (Panama) • Paulus Ioannes Firminus Lusaka (Zambia) • Iacobus de Piniés (Hispania) • Humayun Rasheed Choudhury (Bangladesha) • Petrus Florin (DDR) • Dantes Caputo (Argentina) • Iosephus Nanven Garba (Nigeria) • Guido de Marco (Melita) • Samir Shihabi (Arabia Saudiana) • Stojan Ganev (Bulgaria) • Samuel Insanally (Guiana) • Amara Essy (Litus Eburneum) • Didacus Freitas do Amaral (Portugallia) • Razali Ismail (Malaesia) • Gennadius Udovenko (Ucraina) • Desiderius Opertti (Uruguaia) • Theo-Ben Gurirab (Namibia) • Harri Holkeri (Finnia) • Han Seung-soo (Respublica Coreana) • Ioannes Kavan (Cechia) • Iulianus Hunte (Sancta Lucia) • Ioannes Ping (Gabon) • Ioannes Eliasson (Suecia) • Haya Raschid Al Chalifa (Baharina) • Srgjan Kerim (Res publica Macedonica) • Michael d'Escoto Brockmann (Nicaragua) • Ali Abdussalam Treki (Libya) • Iosephus Deiss (Helvetia) • Nassir Abdulaziz Al-Nasser (Quataria) • Vuk Jeremić (Serbia) • Ioannes Gulielmus Ashe (Antiqua et Barbuda) • Samuel Kutesa (Uganda) • Mogens Lykketoft (Dania) • Petrus Thomson (Viti)