Latinitas nondum censa

Charun (princeps Siamensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Charun (nomine completo Charunsakdi Kridakara; natus die 2 Iulii 1875; mortuus die 5 Octobris 1928) fuit princeps Siamensis familiae Kritakara, filius Naresr et de ea re nepos regis Mongkut. Fuit alumnus Scholae Harrovianae.

Charun fuit legatus Thailandiae Olisipone, Matriti et Lutetiae (ibi iam anno 1906 ut chargé d'affaires meruit). Anno 1919 fuit particeps deliberationis de pace componenda Lutetiae facta, ab anno 1920 legatus Thailandiae apud Confoederationem Nationum. Eo tempore epistularum commercium cum Manley Ottmer Hudson de rebus iuridicis internationalibus habuit. Mense Novembri 1926 epistulam misit regi Prajadhipok de rixis studentium Siamensium Lutetiae ortis; ibi studentem Pridi Phanomyong et Vichitr Vadakarn (qui in legatione ipsa merebat) vituperavit. Sed rex cum ministro rerum externarum Traidos Pridi Phanomyong ut discipulum civicum confirmavit,[1] Vichitr Vadakarn ad legationem Londiniensem promovit, Charun ipsum (pecunias avertendas inculpatum) e munere revocavit;[2] cui successor apud Confoederationem Nationum fuerit Wan Waithayakon.

Charun uxorem accepit mom Prung ปรุง, e qua filium genuit nomine Baleursakdi Kritakara, die 20 Martii 1903 natum. Postea (die 23 Augusti 1912) alteram uxorem accepit principissam Dipavarna ทิพวัน familiae regalis Chiangmai.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Benjamin A. Batson, The End of the Absolute Monarchy in Siam (Singapurae: Oxford University Press, 1984) pp. 79-81 cum notis; Scot Barmé, Luang Wichit Wathakan and the Creation of a Thai Identity (Canberrae: Institute of Southeast Asian Studies, 1993) pp. 42-44 (Paginae selectae apud Google Books).
  2. Judith A. Stowe, Siam Becomes Thailand: a story of intrigue (London: Hurst, 1991). (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, South East Asia: Prince Charoon and others (Londinii: Haus, 2010) pp. 98-120 (The Peace Conferences of 1919-23 and Their Aftermath)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Genealogia (Anglice)
  • De familia (Anglice)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!