Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Genava

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Genève (Francogallice); Genf (Germanice)
Vexillum Genavense
Canto Genavae
Districtus Genève
Numerus cursualis 1200
Incolae 187'697 (2009)
Area (ha) 1586
Altitudo (m) 373
Nomen incolarum Genavenses
Genavae collocatio
Iactus aquae apud portum Genavae in Laco Lemano
Navis vaporaria Genava apud litorem urbis Genavae circa annum 1925.

Genava[1] vel Geneva[2] (Siglum acronymum: GE) est urbs in Helvetia (Francogallice Genève, Italiane Ginevra, Anglice Geneva, Theodisce Genf vocata) et caput reipublicae et Helvetici cantonis eiusdem nominis Genavae.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Signo heraldico urbis Genavae aquila coronata media clavisque videntur. Sententia sub stemmate Genavensi scribitur: "Post tenebras lux".

Geographia[recensere | fontem recensere]

Situs[recensere | fontem recensere]

Urbs Genava apud flumen Rhodanum exeuntem Lacu Lemano inter montes Iuram et Alpes sita est 375 metra super maris aequorem. In urbe flumen Arva a regione Sabaudiae Francicae oriens Rhodanum influit. Prope urbem mons Salevius 1380 metrorum eminet.

Structura Urbis[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas antiqua[recensere | fontem recensere]

Circa annum 500 a.C.n. regio Genavensis ab Allobrogis habitata fuit unde vicus Romanorum nomine Augusta Allobrogum vocata fuit.

Gaius Iulius Caesar in libro Belli Gallici (Liber I, VI et VII) de urbe Genava scripsit:

Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.

Vide etiam: Monumenta Romana Genavae.

Aevum Medium[recensere | fontem recensere]

Annis circa 400 ad 1536 in urbe sedes episcopi fuit. Apud ecclesiam cathedralem Genavae rudera archaeologica palatii episcopalis et ecclesiarum ab antiquo aetate reperta sunt.

Anno 563 inundatio Megacymae Taureduni vicos ad lacum et urbem Genavam devastavit.

Ineunte Medio Aevo Genava caput regni Burgundiae fuit. Die 1 Augusti 1034 rex Romanorum Conradus II in ecclesia Genavensi adventum Burgundiae in Sacrum Imperium Romanum solemniter confirmavit.

Novum Aevum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1526 Genava confoederatione cum urbibus Berna et Friburgo coniuncta fuit. Anno 1536 urbs se ad fidem reformatam convertit et sedes episcopalis apud Annecium (Francice "Annecy") translata est. Die 7 Augusti ipsius anni Genava foedus cum Berna contra ducem Sabaudiae fecit a quo Genava a saeculo XV iam minata erat.

Genavae ab anno 1541 usque ad mortem clarus Ecclesiae emendator Ioannes Calvinus vixit et urbem duxit.

Anno 1602 Sabaudici iterum urbem obsiderunt et moenia scalis ascendere coeperunt, sed die 11 Decembris profligati sunt. Adhuc hodie propter cladem Sabaudicorum festae Francice vocatae Bataille de l'Escalade celebrantur.

Anno 1815 Genava pagus Helvetiae facta est.

Scientia[recensere | fontem recensere]

Magnum particularum accelerator, quod est pars institutionis Europaenae CERN vocatae, Genavae ab anno 1954 situm est. Experimenta multa physicae quotannis ibi accurate fiunt, quibus comprehensionem physicae particularum minimarum legum valde augent. Genavae in aedibus CERN interrete inventum est. Quotannis, 25000 homines ex Europa videre veniunt.[4]

Vide etiam: Schola Genevensis (Universitas Genavae).

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Genava est urbs commerciis, industria, societatibus editoriis atque multis argentariis affluens.

Genavae Rostra Genavae (Francice La Tribune de Genève) clarum diarium Helveticum editum est.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Opera publica[recensere | fontem recensere]

Inter Opera publica Genavae Commeatus publicus Genavensis numeratur.

Aeronavigatio[recensere | fontem recensere]

Viae[recensere | fontem recensere]

Ferriviae[recensere | fontem recensere]

Navigatio[recensere | fontem recensere]

Navigationem Lacus Lemani ab portu Genavae gerit Societas generalis navigationis Lacus Lemani (CGN).

Sedes syndicatuum internationalium[recensere | fontem recensere]

Confoederatio Nationum[recensere | fontem recensere]

Annis 1919 ad 1946 Genavae Confoederationis Nationum sedis fuit.

Nationes Unitae[recensere | fontem recensere]

Post formationem Nationum Unitarum nonnullae institutiones eorum sedes urbe Genevae condiderunt, exempli gratia:

Conventus[recensere | fontem recensere]

Institutiones variae[recensere | fontem recensere]

Geneva sedes multorum syndicatuum mundanorum sunt, exempli gratia:

Institutiones urbis[recensere | fontem recensere]

Musea[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. "Genava" antepaenultimo acuitur, et nomini adiectivo "Genavensis".
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  3. Nomen latinum anno 1442 attestatum est. Lexicon Historicum Helvetiae, nr. 3309.
  4. http://outreach.web.cern.ch/outreach/

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Genavam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Philippus Broillet, Isabella Brunier (et al.) : Les monuments d’art et d’histoire du Canton de Genève. La Genève sur l’eau (Basel 1997), ISBN 3-909164-61-7.
  • Philippus Broillet, Isabella Brunier (et al.): Les monuments d’art et d’histoire du Canton de Genève. Genève, Saint Gervais: du Bourg au Quartier (Chêne–Bourg 2001), ISBN 3-906131-01-7.
  • Matthaeus de La Corbière, Isabella Brunier (et al.): Les monuments d’art et d’histoire du Canton de Genève. Genève, Ville forte (Hinterkappelen 2010), ISBN 978-3-906131-92-4.
  • Carolus Bonnet: Les premiers monuments chrétiens de Genève (Bern 1994), ISBN 978-3-85782-195-0.
  • C. Fontaine-Borgel: Histoire des communes genevoises de Vandoeuvres, Collonge-Bellevue, Cologny et des Eaux-Vives, 1890.
  • Ludovicus Blondel: Les Faubourgs de Genève au XVe siècle, 1919.
  • J.-P. Ferrier: La commune des E. de sa création à la fusion, 1931.
  • Charles Borel: Die Schweiz und die Binnenschiffahrt (Genf 1941).
  • Charlotte Kunz: Die Raddampfer des Lac Léman. (Bern 1982), ISBN 3-85782-316-X.
Regiones Genavae