Traidos (princeps Siamensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Traidos Phrabandhu (ไตรทศประพันธ์; ab anno 1929 Devawongse Varodaya seu Devawongse II nuncupatus; natus die 11 Augusti 1883; mortuus die 5 Februarii 1943) fuit princeps Siamensis, filius principis Devawongse (qui minister rerum externarum fuit ab anno 1881) et de ea re nepos regis Mongkut. Traidos anno 1912, eo tempore Londinii degens, ad Civitates Foederatas Americae proficisci voluit in navi Titanic ut in legatione Siamensi munus acciperet, sed, sartore quodam Londiniensi eum retinente, e demersu navis evasit.[1] Legatus fuit Vasingtoniae a die 22 Maii 1912 usque ad 8 Decembris 1913 et postea subminister rerum externarum; hoc munus tenens anno 1919 fuit particeps deliberationis de pace componenda Lutetiae facta. Patre anno 1923 mortuo, ipse factus est minister rerum externarum; anno 1931, inter consiliarios supremos regis numeratus est. Ex his muneribus anno 1932, novis rebus motis, deiectus est.

Unam genuit filiam, nomine Panthip Devakul, quam anno 1930 in matrimonium duxit princeps Chumbhot, filius Paripatra.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. R. Panthip Chumbhot, My Life and My Interests (Bancoci, 1969) p. H.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chula Chakrabongse, Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932 (Londinii: Alvin Redman, 1960) p. 306.
  • M. R. Panthip Chumbhot, My Life and My Interests. Bancoci, 1969/ [Liber de vita sua a filia principis Traidos scriptus/]