Plaek Phibunsongkhram

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Phibunsongkhram in urbe Novo Eboraco anno 1955 pictus

Luang Plaek Phibunsongkhram (แปลก พิบูลสงคราม, nomine primordiali Plaek Khittasangkha, cognomine Por ป.; natus apud Nonthaburi die 14 Iulii 1897; mortuus in Tocio die 11 Iunii 1964) fuit primus minister et dictator Siamensis a die 16 Decembris 1938 ad 1 Augusti 1944 rursusque ab 8 Aprilis 1948 usque in 16 Septembris 1957.

Plaek Khittasangkha ut iuvenis miles in cohortes tormentarias inclusus est; postea fuit alumnus Academiae Regalis Militaris Chulachomklao et anno circiter 1921 in Franciam profectus est ad Scholam Tormentariam Fontis Bleaudi (Ecole d'Application d'Artillerie de Fontainebleau). Ibi Pridi Phanomyong cognovit.

Anno 1935 cohortem iuvenum (Yuwachon Thahat) condidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Duncan Stearn, "A Slice of Thai History: the Japanese invasion of Thailand, 8 December 1941" pars 1 pars 2 pars 3

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jayanta Kumar Ray, Portraits of Thai Politics. New Delhi: Orient Longman, 1972
  • Judith A. Stowe, Siam Becomes Thailand: a story of intrigue. London: Hurst, 1991. ISBN 1850650837 Paginae selectae
  • Kobkua Suwannathat-Pian, Thailand's Durable Premier: Phibun through three decades 1932-1957. Oxonii: Oxford University Press, 1995. ISBN 9676530530