Bruna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bruna
Res apud Vicidata repertae:
Bruna: insigne
Civitas: Cechia
Locus: 49°11′43″N 16°36′30″E
Numerus incolarum: 381 346
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Brno, Brünn

Gestio

Praefectus: Markéta Vaňková
Procuratio superior: Brno-City District

Geographia

Superficies: 230.182739 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Brno-Bohunice, Brno-Bosonohy, Brno-Bystrc, Brno-Chrlice, Brno-Ivanovice, Brno-Jehnice, Brno-Kníničky, Brno-Komín, Líšeň, Brno-Medlánky, Brno-Nový Lískovec, Brno-Ořešín, Brno-Slatina, Brno-Starý Lískovec, Brno-Útěchov, Brno-Černovice, Brno-Žabovřesky, Brno-Žebětín, Brněnské Ivanovice, Brno-město, Černá Pole, Dolní Heršpice, Dvorska, Holásky, Horní Heršpice, Husovice, Jundrov, Kohoutovice, Komárov, Královo Pole, Lesná, Maloměřice, Mokrá Hora, Obřany, Pisárky, Ponava, Přízřenice, Řečkovice, Sadová, Soběšice, Old Brno, Stránice, Štýřice, Trnitá, Tuřany, Veveří, Zábrdovice, Židenice
Territoria finitima: Popovice, Popůvky, Mokrá-Horákov, Moravany, Šlapanice, Vranov, Otmarov, Troubsko, Rebešovice, Rozdrojovice, Veverská Bítýška, Sokolnice, Jinačovice, Bílovice nad Svitavou, Česká, Veverské Knínice, Modřice, Lelekovice, Chudčice, Ostrovačice, Ostopovice, Moravské Knínice, Ochoz u Brna, Podolí, Kanice, Kobylnice, Hvozdec
Brno ex castro Špilberk

Bruna, sive Brunnia, sive Brunna (Bohemice: Brno; Theodisce: Brünn; Iudaeogermanice: ברין‎) est numero incolarum areaque secunda Rei Publicae Bohemicae urbs, maxima urbs Moraviae eiusque caput antiquum. Dioecesis Brunensis ex dioecese Olomucensis anno 1777 condita est. Urbs sita est ad ostium fluminum Svitava et Svratka. Kalendis 2017 Brunna habuit incolas 377.973.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Brunna caput atque metropolis regionis Moraviae meridianae (Jihomoravský) necnon centrum quaestuum lanarum tractationis in tota Bohemia est. Conficiunter hic e.g. res gossypio linoque (Südmähren), computatra, arma, chemica, sapones, cerevisia. In urbe sunt Universitas Purkyně (nunc vocatur Universitas Masarykiana) anno 1919 fundata et schola agriculturae superior.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Excellunt inter monumenta Ecclesia cathedralis SS Petri et Pauli (saeculi XV), Curia vetus (saeculi XVI), Fortificatio Špilberk, Palatium Dietrichstein cum museo regionali, Villa Tugendhat. Quam villam construxit architectus Paulus Mies von der Rohe annis a 1928 ad 1930; hodie villa ad patrimonium mundanum UNESCO numeratur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs condita est saeculo IX. Anno 1243 iura urbana secundum modum Iglaviae Brunnensibus sunt concessa. Sedes episcopalis proelia plura pati debuit, praesertim in Bello triginta annorum et sub Napoleone Bonaparte. Haud procul a Brunna distat Slaucovia (Austerlitz) ubi famosa victora a tyranno Francogallico parta erat in Pugna apud Slaucoviam. Anno 1901 prima sodalitas Esperantica Imperii Austro-Hungarici totius Brunae condita est. Ante finem Imperii Austro-Hungarici Brunna caput Terrae coronae Moraviensis fuit; anno autem 1918 in Cechoslovacia provinciae Moraviensis. Postea, usque ad annum 1927, caput fuit provinciae Moraviae Silesiaeque. Tempore Nazismi saeviente annis a 1939 ad 1945 caput fuit Territorium protectorii Moraviensis. Anno autem 1960 caput regionis Moraviae meridianae facta est Brunna. Die Einwohnerzahl beträgt etwa 376 000 (2003).

49°12′00″N 16°36′36″E / 49.2°N 16.61°E / 49.2; 16.61

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Brunae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:

Nati[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 49°11′43″N 16°36′30″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Terrae Cechiae (et capita)