CAMENA

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

CAMENA est acronymum verborum Corpus Automatum Multiplex Electorum Neolatinitatis Auctorum. CAMENA est bibliotheca telae totius terrae, quae Latinos nostrae aetatis ineuntis textus praebet. CAMENA agitur a sede professorali novioribus litteris Germanicis dedicata ad seminarium Germanisticum universitatis Heidelbergensis sita una cum coepto nomine TERMINI et est coeptum consociationis Germanicae rebus inquirendis adiuvandis Germanice Deutsche Forschungsgemeinschaft (DFG).

Cooperatur cum sede computatrali et bibliotheca universitatis Manhemiensis.

Res quae tractantur[recensere | fontem recensere]

  • Vocabula & Nomina
  • Poetica
  • Fabulae; Symbola; Adagia; Exempla
  • Grammatica; Rhetorica
  • Historia; Geographia; Heraldica; Genealogia
  • Vitae
  • De Studiis; Historia litteraria
  • Philosophia
  • Mathematica; Physica; Mechanica; Magia
  • Artes; Opificium; Commercium
  • Historia naturalis; Agricultura
  • Medicina; Pharmacopoeia
  • Ius Canonicum; Ius Civile; Politica; Oeconomica
  • Theologia

Auctores[recensere | fontem recensere]

Auctores sunt Christophorus Besold (1577–1638), Stephanus Blancardus (1650–1702), Iohannes Caselius (1533–1613), Nathan Chytraeus (1543–1598), Iohannes Clüver (1593–1633), Iacobus Dupuy (1591–1656), Iohannes Matthias Gesner (1691–1761), Iohannes Iacobus Hofmann (1635–1706), Iohannes Jonston (1603–1675), Hadrianus Junius (1511–1575), Wolfgangus Adam Lauterbach (1618–1678), Adamus Lonicer (1528–1586), Iohannes Petrus Lotichius (1598–1669), Michael Pexenfelder (1613–1685), Hinricus Rantzau (1526–1599), Iohannes Ravisius (1480–1524) Caspar Schott (1608–1666), Philippus Iacobus Spener (1635–1705), Iohannes Gerhardus Vossius (1577–1649), et Henning Witte (1634–1696).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]