Gulielmus Hauff

E Vicipaedia
Gulielmus Hauff, 1826

Gulielmus vulgo Wilhelm Hauff (natus die 29 Novembris 1802 Stutgardiae, mortuus ibidem die 18 Novembris 1827) scriptor Germanicus fuit.

Vita stilo dicata[recensere | fontem recensere]

Theologiae studuit et tamquam magister privatus operam dabat. Ex anno 1827 folia »Morgenblatt für gebildete Stände« moderabatur, cuius rectionem postea frater Arminius Hauff susceptavit.

Auctor noster contemporaneis lectoribus eorumque moribus semper indulgebat. Iam mythistoria »Mitteilungen aus den Memoiren des Satans« (annis inter 1826 et 1827 partim edita), satura quaedam cum sale de habitu ancipiti hominum culturalium famam genuit. Paulo post imitando scriptore atque scurra Henrico Clauren [in opere »Der Mann im Monde« (1826)] invisores scandalum atque dicam Gulielmo Hauff impingebant. Opusculo »Lichtenstein« (1826) res historicas Gualteri Scott restauravit. Insuper historiunculae et novellae in lucem prolatae sunt ubi romanticismus realismo quasi nupsit: »Die Bettlerin vom Pont des Arts«, 1826; »Jud Süß«, 1827. Opus maxime maturum a multis habetur »Phantasien im Bremer Rathskeller« (1827) ubi laeta, gaudiosa, iucunda cum critica sociali acri modum in felicem iunguntur.

Attamen fama istius viri ante omnia alia ex fabellis puerilibus venit (sub titulo primo »Märchen-Almanach auf die Jahre ... für Söhne und Töchter gebildeter Stände«, 1826-28). Fabellae hae ideas carpiunt ex florilegiis Mille et una noctes et ex rebus quae fecerunt Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann et fadarum fabulatores Francogallici. Quae omnia Hauff prologis et epilogis captantibus magis cohaerentia reddidit. Ea in litteris Theodiscis et nostris diebus magni momenti sunt et libenter leguntur necnon in multa idiomata peregrina conversa sunt: »Die Karawane« ubi insunt e.g. »Kalif Storch«, »Die Geschichte vom kleinen Muck«; »Der Scheikh von Alessandria und seine Sklaven« ubi inest »Zwerg Nase«; »Das Wirtshaus im Spessart« cum historiuncula »Das kalte Herz«.

Hauff praeterea et poesim colebat, quae partim tantummodo popularis facta est: »Steh ich in finstrer Mitternacht«, »Morgenrot, Morgenrot, leuchtest mir zum frühen Tod«.

Opera alia[recensere | fontem recensere]

  • Novellen (editio annis 1827-28)
  • Phantasien und Skizzen (editio anno 1828)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Hauff spectant.