Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Anno [[959]], [[Berengarius II]] incipit imperium struere in Italia et urbem Romam vult capere. Papa [[Ioannes XII]] imitat antecessores suos, appellans quendam regem barbarum ad se adiuvandum. Rex [[Otto I (imperator)|Otto]], qui erat iam conatus Italiam capere duabus occasionibus inter annos [[951]] et [[952]], appellatus est. Is rex [[Regnum Francorum orientalium|Franciae Orientalis]] fuit, quae pars erat orientalis veteris [[Regnum Francorum|regni Francorum]] sub Karolo Magno, vel praeterpropter [[Germania]] hodierna. Otto reppulit Berengarium, et secundo die Februarii, anno [[962]], factus est ab Ioannes novus imperator Romanorum.<ref name=":5">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', p. 49</ref> Apud aliquos historicos, Sacrum Romanum Imperium nunc verum incipit, sed alii, sicut [[Petrus H. Wilson]], dicunt hoc imperium esse solum successionem imperii quod renovaverat Karolus, et enim thronus imperii fuerat vacuus per solos triginta septem annos.<ref name=":5" />
 
Nihilominus, si imperatores dynastiae Carolingiae se ipsi appellabant solum "imperator," appellatione "Romanorum" fugientes, Otto haud rubescit hoc nomennomine uti, et enim historicus suorum temporum, nomine [[Thietmarus Merseburgensis|Thietmarus]], loquitur de eo ut "Caesar imperii Romanorum."<ref>Thietmarus, ''Chronicon'', liber III caput 20</ref> Ad titulum suum Romanum coram imperio Orientis iustificandum, Otto suo filio [[Otto II (imperator)|Ottoni II]] dat principissam [[Theophano (uxor Ottonis II)|Theophanonem]] in matrimonio, quae erat filia imperatoris Orientis [[Ioannes I Tzimisces|Ioannis I Tzimiscis]]. Filius Ottonis II et Theophanonis, [[Otto III (imperator)|Otto III]], educationem Romanissimam recepit.<ref name=":7">Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero''</ref>
 
Haec educatio Romana minime est dilecta apud quosdam nobiles Germanici.<ref name=":7" /> Quidem multi apud eos putabant Romanos esse gentem inferiorem et mollem, et maximus morbus eorum erat ipsa educatio. Iam cum filia regis Osthrogothi Theodorici, nomine [[Amalasuntha]], quaerebat filio suo educationem dare, nobiles Ostrogothi noluerunt. Secundum historicum [[Procopius Caesarensis|Procopium]], haec fuit ratio propter quam filius Amalasunthae praeferebat exire cum amicis et non res regni gerere, ac propter quam mortuus erit a morbo vinoso in aetate iuvene.<ref name=":6" /> Etiam in temporibus Ottonis, historicus [[Bruno Querfurtensis]] lamentat amorem ipsius Ottonis pro Romanis et Italicis, dicens quod Roma erat a Deo electa ut caput mundi non propter gentem suam, quam aestimabat gentem malam esse, sed propter [[Apostolus|Apostolos]] ibi mortuos.<ref>Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero'' pp. 26-27</ref> Haec contentio inter naturam Romanam et naturam barbaram huius imperii Romani mox "sacrum" dicti numquam cadet usque ad finem imperii.
122

recensiones

Tabula navigationis