Discrimen tertii saeculi

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Imperium divisum anno 271, antequam Aurelianus Imperium Palmyrenum et Imperium Galliarum iterum edomuit.

Discrimen tertii saeculi ab anno 235 ad annum 284 duravit, cum Imperium Romanum tria discrimina distincta eodem tempore passum esset: invasionem externam, bellum civile, ruinam hyperinflationariam oeconomicam. Cum eo temporis spatium antiquitas posterior coepisse a quibusdam[1] dicitur.

Hoc tempore fuerunt a viginti ad viginti quinque Augusti,[2], quorum numerus exactus usque ad hoc tempus adici nequit, quod eo tempore saepe complures simul summum imperium appetiverunt. Plurimi Augusti fuerunt imperatores militares. Hi plus minus tantum biennium vel triennium regnaverunt, antequam occisi sunt aut in bello contra invasores aut insidiis caedis aut ob pestem bubonicam. Solum unus aut duo aut tres mortui esse feruntur, vi pesteque absente.

Quamquam omnes imperii Romani institutiones discrimini supervixerunt, tamen postea oeconomia numquam plene reficiebatur et labens paulatim antiqua cultura Graeco-Romana ad occasum tendebat. Mutationes sociooeconomicae et militares, quae secutae sunt, tandem mundum ad villenagium direxerunt. Tempus postea dicitur Medium Aevum.

Causa[recensere | fontem recensere]

De discriminis causis multi meditati sunt. Magnae migrationes populorum et gentium saeculis II-III coeperunt ob repentem caeli frigidationem in septentrionibus (Periodus Frigida Aetatis Obscurae). Simul aemulatio fuit constans inter Imperium Romanum et Imperium Sassanidum Persicum, quae semper ad belli incipiendi punctum stabant. Ea aetate quoque nemo de periculo hyperinflationario sciebat et Imperium Romanum moribus Augustorum eligendorum fixis carebat.[3] Quacunque causa ab ea magnae consequentiae oeconomicae, sociales, et rectionales provenerunt.

Proventus[recensere | fontem recensere]

Devaluatio monetae quampropter mercatura globalis tertio saeculo defuncta est. Denarii Antoninariique pondus pondo argenti quem moneta continet datur, nec pondo monetae per se, secundum exemplum historiani Hugh Kramer.[3]

De proventu oeconomico[recensere | fontem recensere]

A rei publicae aetate et antea mos erat milites sui iuris obsequium variis imperatoribus se luentibus dare nec Romae. Ergo, ut militum obsequia pigneretur?, mos deinde percrebruit, ut novi Augusti cum mercedes militibus augmentarent, tum pecuniis carerent, quibus id fieret. Quod peius fuit, ea aetate systema vectigale erat periniqua, ut propter vectigalia iterum atque iterum aucta cives ex urbibus praediisque fugerent, oeconomia diminueretur, discrimina amplificarentur. Ad mercedes luendas, igitur Augusti argentum nummorum diminuerunt.

Sed, argento diminuto, pretia rerum venalium aucta sunt ut Augustis stipendia rursus augenda essent. Hoc iterum iterum accidit. Cuius rei fastigium erat id, quod hodie hyperinflatio monetaria dicitur. In fine, discriminis summa fuit disaestimatio monetae romanae fere completa, ob quam consequentiam multa mercatura post discrimen tandem non iam pecunia, sed commutatione mercium facta est. Plurima orbe terrarum mercatura desita, imperii partes separatae sunt. Cultura Graeco-Romana classica, cui mercatura globalis erat fundamentum, inceps desivit.

De proventu rectionali[recensere | fontem recensere]

Post tempus Iulii Caesaris, imperium iam rectionem republicanam veram non habebat. Principes autem Romani diu praetextum alebant reipublicae tamen adhuc asservandi. Augusti semper regnabant sicut Consules. Discrimen Tertii Saeculi multa producit quae ad formam rectionalem pertinet, sicut novum systema vectigale et provinciae reorganizationem. Praecipuus proventus fuit instituere systema rectionis Tetrachicum. Novum systema Tetrachicum quod dicitur Dominatum maxime distinguendum erat a systemate, quod dicitur Principatum, antiquo, quia novum systema praetextum antiquum de republica asservanda adusque abdidit. Novo in systemate Imperium Romanum divisum est in duas partes, Occidentem et Orientem, et in quaque parte erant duo domines: unum Augustum et unum Caesarem. Ille Caesar Augustum aiuvabat, et cum Augustus perivit, Augusto ipse constitutus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quid effecisset ut Imperium Romanum scissum sit[recensere | fontem recensere]

Discrimen vere coepit paucum postquam anno 233 Imperium Sassanidum Persicum provincias Mesopotamiam et Syriam irrupit. Ea aetate status Imperii oeconomicus iam erat fragilis. Augustus factus Alexander Severus militum mercedes congeminavit, inflationi adiiciens. Bellum contra Persicos quoque coniectamus fuisse pretiosum. Fortunate Severus Persicos mox reppulit. Milites, autem, qui sine mercedibus patitur et de causis oeconomicis ignorabant, Severum culpabant. Deinde, cum anno 235 Germani Galliam quoque irruperunt, et Severus Germanis tributum magnum dedit, milites rogabant: Si Augustus pecuniis nobis caret, ubi tributum nunc venit? Militum oculis hanc rem fuit tantum ad Severi infamiam ut anno 235 Legionis XXII Primigeniae milites Severum necaverint et imperatorem Maximinum Thracem Augusto constituerint.

Thrax statim conatur status militaris oeconomicusque ameliorare. Post Alamannos anno 235 victos Maximinus nomen Germanicus Maximus ascivit. Sed systema vectigale Romanum magnopere iniquum manebat, populus eum ut tyrranum habebat, et senatus Romanus coniurans eum indignatur. Ob eas iniquitates, anno 238 fuit Africae provinciae rebellatio, ducta a imperatoribus Gordiano I et II, quos Senatus tum Augustos tantos proclamavit. Bellum civile incepit ut hoc anno fuerunt sex Augusti in vice: Maximinus Thrax, Gordianus I, Gordianus II, Pupienus, Balbinus et Gordianus III. Imperatores Romani, dum simul Augusti fieri contenderunt, hostes externos non compescuerunt et oeconomia magnos dolores patitur.

Deinde quando iam stabilitas anno 244 redditura erat, Imperium Sassanidum iterum Romanos tantum petit, ut Augustus Gordianus III in proelio apud Mesopotamiam occidatur. Item, in proelio apud Abrittum Augustus Traianus Decius anno 251 occiditur, et tandem anno 258 Augustus Valerianus et totus exercitus Romanus orientalis a Persicis deleti sunt in proelio apud Edessam. Post nuntios de hoc, Franci et Alamanni Imperium iterum subsequenter irruperunt vehementer. In tumultu anno 260 Britannia, Gallia, et Hispania ab imperio Gallieni Augusti secesserunt, Imperium Gallicum a Legionis XXII Primigeniae imperatore Postumo ductum formans. Anno 261, Aegyptus, Palestina, et Syria quoque secesserunt, Imperium Palmyrenum ab Odenatho Zenobiaque Regibus ductum formans.

De Aureliano, Restitutore Orbis[recensere | fontem recensere]

Lucius Domitius Aurelianus, Restitutor Orbis, anno 274.

Ad discrimen desinendum, victoria Romana in Naissi proelio contra Gothos anno 268 fuit clavis. Postea fuerunt proximis annis multi Augusti fortes sicut Claudius II Gothicus qui Alamannos depulit et Hispaniam a Imperio Gallico eripuit. Cum Claudius anno 270 morbo pesti perivisset, Lucius Domitius Aurelianus, qui equitatu praeerat in Naissi proelio, Augustus factus in Imperio Romano restituendo pergit. Primae Aureliani res gestae suum statum confirmare petiverunt, cum sero anno 270 Italiae septentrionali expeditiones contra Vandalos, Iuthungos et Sarmatianos egisset, nomen Germanicus Maximus meritus eos ex finibus Romanis expellens. Comminatio autem Germanorum tam alta manebat, cum Romani videbant, ut proinde Aurelianus illa Mura Aureliana circum Romam fecisset. Deinde in Balcanias legiones duxit, ubi Gothos trans fluvium Danubium vincit cum Gothorum ducem Cannabaudes interfecisset, nomen sibi Gothicus Maximus sumens. Terras trans Danubium autem ipse continuo constituit reliquere, quia eas defendere difficillimum erat et carissimum, et novam provinciam nomine Dacia Ripense, capite Serdica, ad plagam meridionalem Danubii intra Moesiam antiquam composuit.

Tandem anno 272 Aurelianus constituit suam animadversionem ad provincias perditas orientales Imperii Palmyreni vertere. Asia Minor facile resumpta est, quia omnes urbes praeter Byzantium et Tyanam se minima cum refragatione dederunt. Tyanae casus fuit fabulosus: usque ad eum momentum Aurelianus urbem ruit omenem quae eum reluctitur, sed Tyanum inoptiter pepercit, postquam, ut fabula habet, magni philosophi, quem magnopere admiratur, Apollini Tyanensis speciem vidit, ei dicens: "Aureliane, quamvis regere appetas, opus est tibi innocentes parcere! Aureliane, eorum quos vincas misereris!" Cuiuscunque causa, Aurelianus Tyanam pepercit. Quamobrem multae urbes ei paruerunt, quia imperatorem eos non ulturum esse sentiebant. Inter sex menses, stabat ante portas Palmyrae, quae urbs ei cito succumbit cum Zenobia ad Imperium Sassanidum confugit. Imperium Palmyrenum iam non erat. Zenobia et filius suus tandem capti in triumpho Aureliani Romae ostensi sunt.

Post brevem conflictum contra Persiam et illum Firmum Aegypiti, necesse fuit Palmyram redire ob rebellationem urbis anno 273. Hoc tempore, Aurelianus milites suos sivit urbem depopulari et Palmyra numquam resumit. Aurelianus igitur nominibus Parthicus Maximus et Restitutor Orientis honoratus est.

Anno 274, ille imperator victoriosus animadversionem ad Imperium Gallicum in occidente vertit. Cum illas provincias Gallicas restituit, a Senatu honoratus est nomine Restitutor Orbis. Aurelianus solus quattuor annis Imperii fines confirmans nova aetas centum annorum Imperio dedit.

De resolutione Diocletiani[recensere | fontem recensere]

Augustus Diocletianus, qui, imperium anno 284 sumptus, discrimen desinit Tetrarchia incipiens.[4]

Contra Aureliani effectiones, autem, "problemata" politica et oeconomica quae discrimen primum effecerunt manebant. Status militaris erat tam incertus, ut urbes usque et Roma nunc muribus saepiuntur, gentes ubiquaque disperguntur, et systema oeconomicum universum deletum est. Aureliano Augusto, res fuit tam mala, ut monetarii, quos rationarius ille Fellicimus ducit, primum rebellavissent, cum Aurelianus eis vetavisset argentum ex monetis furari. Inter correctiones a Aureliano factas fuit introducere illam monetam antoninianam, quae omnis quinque centessimas argentii continebat.

Proporro et quaestio de moribus Augustorum elegendorum praeerat. Imperium semper erat ad punctum belli civilis quotiescunque Augustus perivit. Malum erat quod semper novis Augustis oportebat militum fidelitatem emere, quae consuetudo ad hyperinflationem astruebat. Et cum instabilitas Romana adhibetur, imimici Romanorum Imperium iterum petituri erant.

Ad stabilitatem imperii asservandam, Augustus Diocletianus civitatem Romanam reformavit, novo systemate quod Dominatum dicitur instituendo. Hoc in systemate milites fidelitatem directe ad Imperium Romanum spondebant, nec ipsos ad imperatores. Et secundum correctionem, Imperium in duas partes, Occidentalem et Orientale, partitur. in quaque parte uno Augusto et uno Caesare adiuvante una regnantibus. Illi duo Augusti et duo Caesares formabant quod dicitur Tetrarchia. Haec Tetrarchia methodum simplex ad novum Augustum eligendum dedit, cum unus eorum perivit: Caesar in Augustum sumpsit novum Caesarem eligendo.

Diocletianus systema vectigale etiam correxit, novo systemate iustioro imponendo. Secundum systema novum, civibus quantum vectigalis anno novo propter opes suas debebunt ante dicebant, ut consilium annorum habere possint.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alföldi, Andreas. 1967. Studien zur Geschichte der Weltkrise des 3. Jahrhunderts nach Christus. Darmstatiae.
  • Bleckmann, Bruno. 1992. Die Reichskrise des III. Jahrhunderts in der spätantiken und byzantinischen Geschichtsschreibung: Untersuchungen zu den nachdionischen Quellen der Chronik des Johannes Zonaras. Monaci.
  • Börm, Henning. 2008. Die Herrschaft des Kaisers Maximinus Thrax und das Sechskaiserjahr 238. Der Beginn der "Reichskrise?" Gymnasium 115: 69–86.
  • Bowman, Alan, Averil Cameron, et Peter Garnsey, eds. 2005. The Crisis of Empire, AD 193–337. The Cambridge Ancient History, 12. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Brecht, Stephanie. 1999. Die römische Reichskrise von ihrem Ausbruch bis zu ihrem Höhepunkt in der Darstellung byzantinischer Autoren. Rahden.
  • Brown, Peter. 1991. El Mundo de la antigüedad tardía: de Marco Aurelio a Mahoma. Matriti: Taurus. ISBN 978-84-306-1292-5.
  • Christol, Michel, et Daniel Nony. 1974. Des origines de Rome aux invasions barbares. Lutetiae: Hachette.
  • Christol, Michel. 1997. L'Empire romain du iiie siècle: Histoire politique (de 192, mort de Commode, à 325, concile de Nicée). Lutetiae.
  • Drinkwater, John F. 1987. The Gallic Empire: Separatism and Continuity in the North-Western Provinces of the Roman Empire A.D. 260–274. Stutgartiae.
  • Hekster, Olivier. 2008. Rome and Its Empire, AD 193-284. Debates and Documents in Ancient History. Edimburgi: Edinburgh University Press. ISBN 978-0-7486-2304-4, ISBN 978-0-7486-2303-7.
  • Hekster, Olivier, Gerda de Kleijn, et Danielle Slootjes, eds. 2007. Crises and the Roman Empire: Proceedings of the seventh workshop of the International Network Impact of Empire, Nijmegen, June 20–24, 2006). Legduni Batavorum.
  • Johne, Klaus-Peter, ed. 2008. Die Zeit der Soldatenkaiser. 2 voll. Berolini: Akademie Verlag.
  • Johne, Klaus-Peter, Thomas Gerhardt, et Udo Hartmann, eds. 2006. Deleto paene imperio Romano: Transformationsprozesse des Römischen Reiches im 3. Jahrhundert und ihre Rezeption in der Neuzeit." Stutgartiae.
  • Jones, A. H. M. 1986. A history of the Later Roman Empire: A Social, Economic and Administrative Survey. Baltimorae: The Josh Hopkins University Press. ISBN 978-0801832857.
  • Loriot, Xavier, et Daniel Nony. 1997. La crise de l'empire romain, 235–285. Lutetiae: Armand Colin. ISBN 2-200-21677-7.
  • Lot, Ferdinand. (1931) 1961. End of the Ancient World and the Beginnings of the Middle Ages. Novi Eboraci: Harper Torchbooks.
  • Moss, H. St. L. B. (1935) 2000. The Birth of the Middle Ages. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-500260-1.
  • Petit, Paul. 1974. Histoire général de l'Empire romain, vol. 2: La crise de l'Empire. Lutetiae.
  • Potter, David S. 2004. The Roman Empire at Bay. AD 180–395. Londinii.
  • Rémondon, Roger. 1970. La crise de l'Empire romain, de Marc Aurèle à Anastase. Lutetiae: Presses Universitaires de France.
  • Sommer, Michael. 2004. Die Soldatenkaiser. Darmstatiae.
  • Starr, Chester G. 1982. The Roman Empire 27 B.C.–A.D. 476, A Study in Survival. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-503130-X.
  • Strobel, Karl. 1993. Das Imperium Romanum im 3. Jahrhundert: Modell einer historischen Krise? Stuttgartiae.
  • Veyne, Paul. 2005. L'Empire gréco-romain. Lutetiae5.
  • Watson, Alaric. 2004. Aurelian and the Third Century. Novi Eboraci: Taylor & Francis. ISBN 0-415-30187-4.
  • White, John F. 2004. Restorer of the World: The Roman Emperor Aurelian. Spellmount. ISBN 1-86227-250-6.
  • Witschel, Christian. 1999. Krise - Rezession - Stagnation? Der Westen des römischen Reiches im 3. Jahrhundert n. Chr. Francofurti.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. e.g.Centrum pro Antiquitate Posteriore Oxoniensis Universitatis.
  2. Secundum Romanos mores, titulo Augusto utimur loco Imperatore ad ducem maximum imperii describendum.
  3. 3.0 3.1 Nexus externus a Hugh Kramer Anglice scriptus de descrimine tertii saeculi.
  4. Imago recentioris aetatis.