Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Linguae Slavicae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diffusio linguarum Slavicarum in Europa

Linguae Slavicae seu Slavonicae sunt linguae Indoeuropaeae praecipue in Europa et Asia diffusae. Circiter 300 000 000 hominum, qui Slavi appellantur, una ex circiter viginti linguis Slavicis tamquam lingua materna loquuntur (ad hoc circiter 100 000 000, qui linguis Slavicis tamquam lingua aliena utuntur.) Plurimum diffusum est lingua Russica, qua 145 000 000 hominum ut lingua materna loquuntur, circiter 100 000 000 ut lingua aliena. Aliae linguae maiores sunt lingua Ucrainica et lingua Polonica (utraque 50 000 000 locutorum). Plurimae linguae Slavicae maiores sunt eaedem linguae publicae civitatum earum.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Linguae Slavicae originem ex lingua Protoslavica ducunt, cui lingua Slavica ecclesiastica (quae et lingua Bulgarica antiqua dicitur et a saeculo nono in litteris reperitur) proxima est. Tres rami principales (linguae Slavicae orientales, occidentales, meridianae) medio millennio primo, quantum coniectare licet, a lingua Protoslavica profecti migrationibus gentium Slavicarum paulatim differentiis aucti ad diversitatem hodiernam pervenerunt.

Fundamenta abecedariorum linguarum Slavicarum sunt abecedaria Latinum et Cyrillicum.

Arbor linguarum Slavicarum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad numeros locutorum atque ad arborem linguarum Slavicarum (ut infra) confer situm Vicipaediae Theodiscae de linguis Slavicis.
  2. Et dialectos Polonorum in Silesia habitantium.
  3. Quae et lingua Bulgarica antiqua vocatur.
  4. Usque ad annum 1991 lingua publica Iugoslaviae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Comrie, Bernard, et Greville G. Corbett, eds. 1993. The Slavonic Languages. Londinii: Routledge.
  • Comrie, Bernard, ed. 1990. "Slavonic Languages." In The World's Major Languages. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Jesensek, Marko. 2005. The Slovene Language in the Alpine and Pannonian Language Area. ISBN 83-242-0577-2.
  • Kapović, Mate. 2008. Uvod u indoeuropsku lingvistiku. Zagrebiae: Matica hrvatska. ISBN 978-953-150-847-6.
  • Lockwood, W. B. 1972. A Panorama of Indo-European Languages. Hutchinson University Library. ISBN 0-09-111020-3, ISBN 0-09-111021-1.
  • Rehder, Peter, ed. 1998. Einführung in die slavischen Sprachen. Ed. tertia. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft,
  • Sussex, Roland, et Paul Cubberley. 2006. The Slavic Languages. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Trautmann, Reinhold. 1948. Die slavischen Völker und Sprachen: Eine Einführung in die Slavistik. Lipsiae.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]