Einhardus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Einhardus
Res apud Vicidata repertae:
Einhardus: imago
Nativitas: 770; Fulda
Obitus: 18 Martii 840; Selingostadium

Officium

Officium: abbas
Munus: Rerum gestarum scriptor, presbyter, scriptor, biographus

Einhardus aut Eginhardus (natus circa annum 770 in pago Maingau apud Francofurtum ad Moenum ; mortuus die 14 Martii 840 in monasterio Seligenstadt) fuit rerum gestarum scriptor, eruditus, Alcuini successor ut magister supremus scholae ad aulam Carolinam et imperatoris Ludovici Pii consiliarius.

Vita[recensere | fontem recensere]

Frontispicium imagines Caroli Magni et Caroli V monstrans ex editione principe Vitae Karoli Magni Coloniae Agrippinae anno 1521 impressa
Basilica Einhardi patronis Petro et Marcellino, Seligenstadt in Hassia

In Fuldensi coenobio eruditus mox ad aulam Caroli Magni pervenit. Eginhardus forma indecora imperatoris gratiam sapientia doctrinaque suis invenit, ut anno 806 legatus Romam mitteretur. Etiam velut molitur et positor emminebat et agnomine biblico Beseleel, tabernaculi conventus architecti (Ex 31,2), coronatus est. In Aquisgranensi ecclesia cathedrali facienda moderator princeps fuit. Michelstadt (in Hassia) et Seligenstadt (ad Moenum) basilicas erigi post annum 827 iussit, quarum vestigia nostris temporibus adhuc multa. Ludovicus Pius quoque laborem eius magni aestimavit et anno 815 Michelstadt aream monasterii construendi accepit. Cui fini reliquiae sacrae Marcellini et Petri martyrum acquisivit; tamen coenobium Mühlheim (Obermulinheim) ad Moenum fluvium condidit cui aliquando nomen Seligenstadt (oppidum beatorum) datum est. Ibi cum uxore Emma (sive Imma), episcopi Bernardi Wormatiensis sorore quadam, vitam degebat.[1]

Anno 817 consiliarius imperatoris Lotharii I factus est; anno 830 operam dabat ut rixae filiorum Ludovici impedirentur. Rabanus Maurus inscriptionem pulcram sepulcro Eginhardensi addidit. Commercium epistulare eius in »Bibliotheca rerum germanicarum« editum est. De rigiditate eius ecclesiastica testimonium perhibet »Translatio et Miracula SS. Marcellini et Petri martyrum« (apud »Opera Einharti« domini Teulet, Lutetiae 1840–43). Opus eius magnum autem sine ullo dubio est »Vita Caroli Magni«, quocum consuetudinem contraxerat. Ibi elegantia linguistica et rerum gestarum veritas connubium felix ineunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael I. Allen: The letter as mirror and prism: Lupus of Ferrières and Einhard, in: La Lettre-Miroir dans l’Occident latin et vernaculaire du Ve au XVe siècle (Paris: Études Augustiniennes, 2018), p. 175–200.
  • Walter Berschin: Biographie und Epochenstil im lateinischen Mittelalter. Tomus 3 Karolingische Biographie 750–920 n. Chr. (= Quellen und Untersuchungen zur lateinischen Philologie des Mittelalters. Tomus 10). Anton Hiersemann, Stuttgardiae 1991, p. 199–220.
  • Helmut Beumann: Ideengeschichtliche Studien zu Einhard und anderen Geschichtsschreibern des früheren Mittelalters. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1962.
  • Max Buchner: Einhards Künstler- und Gelehrtenleben. Ein Kulturbild aus der Zeit Karls des Großen und Ludwigs des Frommen (= Bücherei der Kultur und Geschichte. Tomus 22). Kurt Schroeder, Bonnae/Lipsiae 1922.
  • Claude Carozzi: Eginhard et les trois fonctions de la royauté. In: Claude Carozzi, Huguette Taviani-Carozzi (ed.): Le Pouvoir au Moyen Âge. Idéologies, Pratiques, Représentations. Université de Provence, Aquis Sextiis 2005, p. 237–255.
  • David Ganz: Einhard’s Charlemagne: the Characterisation of Greatness. In: J. Story (ed.): Charlemagne. Empire and Society. Manchster university Press, Manchester/Neoeboraci2005, p. 38–51.
  • Wolfgang Hartmann: Kloster Machesbach und frühmittelalterlicher Adel im Bachgau. In: Aschaffenburger Jahrbuch. Tomus 16, 1993, p. 137–237.
  • Wolfgang Hartmann: Der „Einhardweg“ von Michelstadt nach Seligenstadt. In: Odenwälder Jahrbuch für Kultur und Geschichte. 1997, p. 93–102.
  • Karl Hauck (ed.): Das Einhardkreuz. Vorträge und Studien der Münsteraner Diskussion zum arcus Einhardi (= Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen. Philologisch-Historische Klasse, dritte Folge. 87). Vandenhoeck & Ruprecht, Darmstadii 1974.
  • Siegmund Hellmann: Einhards literarische Stellung. In: Siegmund Hellmann: Ausgewählte Abhandlungen zur Historiographie und Geistesgeschichte des Mittelalters. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1961, p. 159–229.
  • Thomas Ludwig: Einhards Lebenslauf und die politischen Ereignisse im ersten Jahrzehnt der Herrschaft Ludwigs des Frommen. In: Thomas Ludwig, Otto Müller, Irmgard Widdra-Spiess: Die Einhards-Basilika in Steinbach bei Michelstadt im Odenwald. Zabern, Mogontiaci 1996, ISBN 3-8053-1322-5, p. 17–23.
  • Steffen Patzold: Ich und Karl der Große. Das Leben des Höflings Einhard. Klett-Cotta, Stuttgardiae 2013, ISBN 978-3-608-94764-9.
  • Hermann Schefers (ed.): Einhard. Studien zu Leben und Werk [Bd. 1], Darmstadii 1997, ISBN 3-88443-033-5 (recensio critica).
  • Hermann Schefers (ed.): Einhard – Leben und Werk, Bd. 2 [Internationales Einhard-Symposium vom 24.-27. 2008 in Seligenstadt] (Arbeiten der Hessischen Historischen Kommission. Neue Folge Tomus 39). Schnell & Steiner, Ratisbonae 2019. ISBN 978-3-7954-3354-3

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Falso in historiuncula saeculi XII eam Caroli Magni natam esse dictum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Einhardus apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Einhardum spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Grove Art