Roman numeral 10000 CC DD.svg

Somnus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Somnus (deus)


Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Pluria animalia dormiunt, ut hae feles.
Parvulus dormiens

Somnus est status conscientiae natura recurrens per defectum agnitionis sensusque et inertiam voluntariorum musculorum descriptus.[1] Omnibus mammalibus fit, etiam hominibus, omnibus avibus, plurimisque bestiis serpentibus, amphibiis, et piscibus. Hominibus, partiter ut multis aliis mammalibus, somnus necesse est.

Absentia somni insomnia, in medicina morbus conceptus, appellatur.

Non raro hominibus perturbationes somni fiunt, sic non temere excogitata classificatio internationalis perturbationum somni (ICSD) est.

Functio somni[recensere | fontem recensere]

Somnus cum magnīs beneficiīs venit. Somnus confirmat systema immunitatis. Sine bono somno, defensoris incipit infirma et corpus fit expugnabilis contagionibus et morbīs. Somnus cerebro prodest, ubi reparat neurona, quia sinunt ut corpus certa motus et respirationis iussa talia faciat. Solutio hormontum somno afficitur, quorum incrementa somno solvuntur, quae magni sunt adolescentibus liberis et restaurationis rationibus velut refectioni musculorum. Medico credunt somnum bonum esse.

Summa somnī requisitus[recensere | fontem recensere]

Infantēs egent sedecim horārum somnī cotidie. Liberi egent decem horārum. Adulescentēs egent nona horārum somnī. Adulti egent octo horārum somnī. Senes egent septem aut octo horārum. Gravidae mulierēs debeat dormīre duās horās plures quam ceterī adulti. Necesse est gravidō mulierī ad accipiendi additās horās somnī.

Effectus somni privationis[recensere | fontem recensere]

Fere convenit somnum neglegi. Si necessarium somnī non contingitur singulō nocte, hominēs fiat privatī somnō. Hominēs somnō privatus, decernant mediocriter, et habeant se furiosē et trister. Hominēs perficiant mediocriter opera. Discipuli mediocriter in ludo se gerant.

Privatio somnī periculosa est. Hominēs fiant inscitī et habent imminutionem in motūs sollertia. Adulescentēs passurī sunt ultimas probationēs hiemē et verē fiant privatī somnō studendi causa. Privatio somnī fieri incrementum periculi calamitatibus et morbīs et confusionibus.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Numerus circadianus[recensere | fontem recensere]

Structurae somno servantes sunt praecipue systematis nervosi, minore in parte oculorum extra retinam, minore in parte systematis endocrinei. Partes cerebri, inter cetera, invenitur intra systema visuale, diencephalon, truncum cerebri:

Cyclus somni[recensere | fontem recensere]

Quoque nocte cycli quattuor vel quinque somni occurrunt. Structurae graduum somni sunt thalamus et cortex cerebri[3]. Thalamus est cerebri structura insignis complurium nucleorum (collationum cellularum) intra diencephalon situs. Ex nucleis thalamicis generant oscillationes actiones electricas nuclei et lateralis posterior (LP) et ventralis posterior (VP), nuclei intralaminares, una cum nucleis non specificis reticularibus (NR).

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Somni physiologia cursus temporales non minus quam duo ostendit: 1) Mutatio inter diem et noctem (numerus circadianus), 2) Mutatio somno ineunte inter gradus ("altitudinem") somni diversorum actionum cerebri.

Numerus circadianus[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Numerus circadianus

Numerus circadianus vigilantiae somnique pendet structuris paribus oculi, nuclei suprachiasmatici (horologii interni), ganglionis cervicalis superioris, glandulae pinealis (imparis) velut fibrarum nervalium trans thalamum ascendentium.

Ab retina ad melatoninum[recensere | fontem recensere]

Sub luce retinae cellulae ganglionares per tractum retinohypothalamicum informationem ad nucleum suprachiasmaticum mittunt, ubi horologium hoc internum ipsum signa circadiana ad nuclei paraventricularis partem autonomicam parvocellularem mittit. Postea informatio in columna intermediolaterali medullae spinalis superioris capitur. Deinde fibrae praeganglionares sympathicae in ganglion cervicale superius ducunt, postremo fibrae postganglionares in glandulam pinealem, quae hormon melatoninum secernit[4]. Lucis effectus sane inversus est: Amissione lucis effectibus inhibentibus liberationis melatonini carent: fatigatio nocturna melatonino nunc liberato coepit[5].

Nucleus suprachiasmaticus horologium internum et centrale[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Nucleus suprachiasmaticus

Gubernatio centralis secundum mutationem diei noctisque in nucleus suprachiasmaticus (NSC) fit.

Rhythmi nocturni — vicissim gradus somni quattuor[recensere | fontem recensere]

Ineunte vicesimo saeculo, somnus hominis descriptus est per seriem quinque recurrentium graduum: quattuor non REM gradus et unus REM gradus. Deinde sextus gradus quoque additus est appellatus excitans, quo subiectus dormitet. Nuper tamen Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) reductionem ad gradus somni REM R velut somni non REM N1, N2, N3 proposuit. Quoque nocte quater quinquiesve singularium cyclorum N1—N2—N3—N2—N1—R, circiter nonaginta minuta durante, decurruntur (vide imaginem).

Cyclus singularis, 90 min durante

Rapidi oculorum motus gradus (REM) notatur a gravibus physiologicis mutationibus, sicut celeri respiratione, maiore cerebrī agitatione, et relaxatione musculorum. Somnii nascent in REM gradu, maiore cerebro agitatione et paralyse maiorum musculorum voluntariorum.

Qualitas somnī plerumque mutatur transitū ā unō somnī gradū in alium. Quamquam signa transituī inter gradūs arcana sunt, hīs gradūs planē liberī sunt inter sē. Distinguentur ā exiguis mutationibus in munere corporis et omnē partē orbis praedictus cum notabilibus intervallīs. Medicī ūtor machinā scribendō somnō spectatum gradūs somnī. Haec machina colligit data de electricibus et musculosis statibus somnī.

Anno 1968 RECHTSCHAFFEN et KALES classificationem gradibus quinque divulgaverunt[6]. Hodie distinguuntur gradus quattuor (R, N1, N2, N3)[7], et cum exemplis EEG nexuerunt. Statu vigilante, cum oculis clausis, EEG frequentiam inter 8 Hz et 13 Hz, rhythmum alpha dictum, ostendit[8], et amplitudines undarum saepe inter 50 µV et 100 µV inveniuntur.

“Excitans” gradus[recensere | fontem recensere]

Hic “excitans” gradus plerumque refertur laxa vigila, quoniam inter gradu hoc, corpus se dormiendo parat. Omnes homines dormitant tentis musculis, et oculis celeriter moventibus. Deinde cum homines fiunt somniculosiores, corpus retardat. Musculi relaxant, et oculi sistunt movendi celeriter.

REM: somnus motuum ocularium rapidorum (R)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Somnus motuum ocularium rapidorum

Post septuaginta ad nonaginta minutas, corpus in somnum rapidi oculorum motus intrat. Solitus est habere tres ad quinque spatia REM somni quaque nocte. REM gradus consociatur cum ratione motuum, retinens memorias, et tensionis levandae causa. Hominis respirationis est rapida, inaequalis, et tenuis. Cordis proportio crescit, sanguinis pressuram auget. Somnia exsistunt gradu hoc, sed non solum hoc tempore.

In neonatis gradus hic nominatur gradus A vel somnus activus nominatur.

Somniculosus gradus (N1, gradus 1)[recensere | fontem recensere]

Primus gradus consideratur somniculosus gradus. Est primus gradus ordine exemplarum quo “excitans” gradus non addatur. Ubi utens machinam scribendi somnum, medici videre possunt quinquaginta per centum deminutionem agitationis ex “excitata” gradu ad primum gradum. Gradu uno, oculi clausi sunt. Si homo excitatur primo gradu, sentiet defessus quasi non dormivisset. 1st gradus spatium habuit quinque ad decem minutarum. Hoc in gradu frequentia EEG aliquid tardior apparet: undae theta (4 — 7 Hz). Undarum amplitudines vel non vel haud mutata sunt.

Gradus levis somni (N2, gradus 2)[recensere | fontem recensere]

Secundus gradus constat ex spatio levis somnī quem scriptiones machinae scribendi somni describunt iterantibus verticibus et vallibus, affirmavitis et negativisque undīs. Undae monstratae lectione indicant spatia musculorum intentionis et relaxationis. Genus musculorum intentionis vīsus in secundō gradu etiam videatur aliis gradibus quo homo incitatur auditorio stimulo. Cordis velocitas retardat et temperatura corporis etiam retardat secundo gradu. Extremo hoc gradu, corpus paratur intrare altum somnum. EEG hic complexus K (undas delta (0.5 — 3.5 Hz) tantum biphasica altitudinis altae) et fusos (accelerationes frequentia brevissimas, ita formas fusiformes generantes) ostendit.

Gradus alti somni (N3, gradus 3 et 4)[recensere | fontem recensere]

Tertius et quartus gradus altī somnī sunt, quartus gradu etiam altior quam tertium gradum. Inter gradus hos, machina scribendi somnus monstrabit somnum undarum lentarum (seu δελτα somnus). Undae monstratae in scriptione tarde alta amplitudine sunt, quae indicant exemplar somni alti et numerosis continuitatibus. Si homo excitet inter hos alti gradus somni, sentiat defessus et confusus brevī. Altus somnus restituit vim corporī. Fluctio sanguinis cerebro imminuit et movet ad musculos in corpore restitutum physicam vim. Ratio immunitatis etiam confirmatur altis gradibus. EEG undas delta (0.5 — 3.5 Hz) - non solum biphasica, sed multiphasica - altitudinis altae demonstrat.

Somnus undarum lentarum[recensere | fontem recensere]

Somnus undarum lentarum ad gradum N3 (somni alti) refert. EEG undas delta (0.5 — 2[9] Hz) ostendit. Videtur ut somno undarum lentarum ineunte memoria declarativa consolidetur[10]. Videtur etiam, ut certi stimuli acustici somno undarum lentarum dormientis cogitationes[11] et memorias[12] emendent.

Somnus in vitae cursu[recensere | fontem recensere]

Somnus neonatorum (0 — 2 menses nati)[recensere | fontem recensere]

Neonati usque ad duodeviginti horas dormiunt[13]. Eo tempore incrementum corticum cerebri maximum est. Vitae hebdomadibus primis EEG ope tantum duo gradus somni distinguendi sunt: somnus REM (in infantibus littera 'A', somni activi, designata) et somnus non REM (littera 'Q', somni quieti — in adultis sane distinguuntur gradus N1, N2, N3 somni alti). Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) somnus T (transitionalis, inter REM et non REM observatus) addidit[14]. In neonatis pars somni activi altus est: circiter 60%; valor praemature natorum altior apparet, usque ad 75%[15].

Somnus infantium (2 menses — 2 annos nati)[recensere | fontem recensere]

Normalis somnus infantium ab adultis differt. Imprimis biennio qualitas somni variat. Primum tarditas initii somni diminuit (a ca. 20 min sex menses natis, ad 8 min duos annos natis). Anno secundo ineunte, mutationes inter diem (vigilantiam) et noctem (somnum) stabiles erunt[16].

Somnus in senectute[recensere | fontem recensere]

Versus aetatem progredientem modi somnifici mutant et harum causae mutationum multiplices sunt[17]:

  • Initium somni tardius
  • Duratio somni brevius
  • Propensio somniculorum diurnorum
  • Incrementum numeri durationisque expergiscendi
  • Deminutio somni alti (undarum lentarum)

Praeterea numerus circadianus minus regularis apparet.

Praeventio et auxilium somni maioris[recensere | fontem recensere]

Anno 2021 Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) mores qualitatis maioris somni commendavit[18]. Commendationes sunt:

  • Psychotherapia cognitiva somni
  • Psychotherapia brevis somni
  • Stimulorum gubernatio
  • Therapia restrictionis somni
  • Technicae relaxationis
  • Hygiene somnifica

Psychotherapia[recensere | fontem recensere]

Pleraeque technicae psychotherapeuticae ad stimulorum gubernationem spectant. Gubernatio stimuli dicitur quam primum quivis discit, ut moribus certis effectus negativi emergant, simul ut moribus aliis nulli vel positivi effectus perficiantur. Ergo gubernatione stimulorum mores desiderabiles. Anno 1980 descriptum est programma insomniae, quod argumenta nominavit haec:

  • Ne cubitum ito, nisi fatigatum sis
  • Ne lectum utaris, nisi dormiendi neve vitae sexualis
  • Nisi somnus intra decem minuta capiatur, lecto surgito, itoque in alium conclave. Ne in dormitorium revertaris, donec tibi iterum fatigatum sentias. Extra dormitorium, at nunquam in lecto, librum vel mediis socialibus legere et televisionem videre licet.

Hygiene somnifica[recensere | fontem recensere]

Hygiene somnifica ad commendationum collationem, quae ad effectus somnificos refert, ut temperaturam, lucem, strepitus.

Somni examinationes aestimationesque[recensere | fontem recensere]

In mala somni dignoscendis narratio aegrotis et proximis pernecesse sunt. Actigraphia informationem cursus somni dat. Polygraphia est aestimatio in laboratorio somnifico casuum specialium[19].

Actigraphia[recensere | fontem recensere]

Actigraphia est methodus non invasiva phases quietatis et vigilantiae et actionum distinguendi. Hodie actigraphus est apparatulus horologii armillaris instar; metitur actigraphus omnes motus, temperaturam, lucem circumferentiarum, voces, tremorem, resistentiam electricam cutis.

Morbi somnifici: ab somno ad dyssomniam et insomniam[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Insomnia

Dyssomnia ad mutationem somni, insomnia potius ad perturbationes referunt.

Somnus et dementia[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: dementia

Somnus in morborum neurodegenerativorum cursu damnum patiatur[20].

Narcolepsia[recensere | fontem recensere]

Narcolepsia est morbus somni excessivi die ineunte, cum cataplexia (amissione toni muscularis) et motibus oculorum rapidis[21].

Epilepsiae somno relatae[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Epilepsia

Nonnulla genera epilepsiarum cum somno coniuncta sunt[22]. Videtur insuper, ut tractio aliorum morborum concomitantium, ut morborum respirationi relatorum, epilepsiis somno relatis levare possit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Macmillan Dictionary for Students Macmillan, Pan Ltd. (1981), p. 936.
  2. Mistlberger R. E., Bergmann B. M., Rechtschaffen A. (Feb 1987). "Relationships among wake episode lengths, contiguous sleep episode lengths, and electroencephalographic delta waves in rats with suprachiasmatic nuclei lesions". Sleep 10 (1): 12-24 
  3. De Andrés I., Garzón M., Reinoso-Suárez F. (Nov 2011). "Functional Anatomy of Non-REM Sleep". Frontiers in neurology 2: 70 
  4. Moore R. Y. (1996). "Neural control of the pineal gland". Behavioral brain research 73 (1-2): 125-30 
  5. Claustrat B., Brun J., Chazot G. (Feb 2005). "The basic physiology and pathophysiology of melatonin". Sleep medicine reviews (1): 11-24 
  6. Rechtschaffen A., Kales A. (1968). "A manual of standardized terminology, techniques and scoring system for sleep stages of human subjects". National Institutes of Health Publications 204 , US Government Printing Office, Washington DC
  7. Silber M. H., Ancoli-Israel S., et al. (Mar 2007). "The visual scoring of sleep in adults". Journal of clinical sleep medicine 3 (2): 121-31 
  8. Rhythmus alpha potius in derivationibus posteriores, ut in electrodis O1 et O2, visibiles sunt.
  9. Olim: 0.5 — 4 Hz
  10. Zhang Y, Gruber R. (Mar 2019). "Can Slow-Wave Sleep Enhancement Improve Memory? A Review of Current Approaches and Cognitive Outcomes". The Yale journal of biology and medicine 92 (1): 63-80 
  11. Diep C., Ftouni S., et al. (Ian 2020). "Acoustic slow wave sleep enhancement via a novel, automated device improves executive function in middle-aged men". Sleep 43 (1): zsz197 
  12. Ngo H.-V. V., Martinetz T., et al. (Mai 2013). "Auditory closed-loop stimulation of the sleep slow oscillation enhances memory". Neuron 78 (3): 545-53 
  13. Wielek T., Del Giudice R., et al. (Oct 2019). "On the development of sleep states in the first weeks of life". PLoS One 14 (10): e0224521 
  14. Grigg-Damberger M. M. (Mar 2016). "The Visual Scoring of Sleep in Infants 0 to 2 Months of Age". Journal of clinical sleep medicine 12 (3): 429-45 
  15. Georgoulas A., Jones L., et al. (Ian 2021). "Sleep-wake regulation in preterm and term infants". Sleep 44 (1): zsaa148 
  16. Paavonen E. J., Saarenpää-Heikkilä O., et al. (Mai 2020). "Normal sleep development in infants: findings from two large birth cohorts". Sleep medicine 69: 145–65 
  17. Li J., Vitiello M. V., Gooneratne N. S. (Mar 2018). "Sleep in Normal Aging". Sleep medicine clinics 13 (1): 1-11 
  18. Edinger J. D., Arnedt J. T., et al. (Feb 2021). "Behavioral and psychological treatments for chronic insomnia disorder in adults: an American Academy of Sleep Medicine clinical practice guideline". Journal of clinical sleep medicine 17 (2): 255-62 
  19. Ibáñez V., Silva J., Cauli O. (Mai 2018). "A survey on sleep assessment methods". PeerJ 6: e4849 url=https://pubmed.ncbi.nlm.nih.gov/29844990/ 
  20. Voysey Z. J., Barker R. A., Lazar A. S. (Nov 2020). "The Treatment of Sleep Dysfunction in Neurodegenerative Disorders". Neurotherapeutics 
  21. Nishino S. (207). "Narcolepsy: pathophysiology and pharmacology". Journal of clinical psychiatry (68 suppl. 13): 9-15 
  22. Nobili L., De Weerd A., et al. (2020). "Standard procedures for the diagnostic pathway of sleep-related epilepsies and comorbid sleep disorders: A European Academy of Neurology, European Sleep Research Society and International League against Epilepsy-Europe consensus review". Journal of sleep research 29 (6): e13184 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]