Nucleus suprachiasmaticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nucleus suprachiasmaticus (SCN)
Nuclei hypothalamici
Nucleus suprachiasmaticus (caerulee sinistre pictum, SC).
TA: 14.1.08.911

Nucleus suprachiasmaticus (TA: 14.1.082.911), abbreviatura SCN, est nucleus masgnitudinis parvae hypothalami anterioris, cum 20 000 neuronorum in mammaliis. SCN in regio anterior hypothalami invenitur, supra chiasma opticum. In lucem diei nocemque distinguendis nucleus suprachiasmaticus momentum magnum habet ("horologium corporis internum").

Nucleus plurimos nexus cum cerebri regionis aliis communicat. Ex variis cellularum typis constitutus est, quae diversa peptida, ut vasopressinum, velut neurotransmissores (imprimis GABA) liberant.

Situs intracerebralis[recensere | fontem recensere]

Nucleus suprachiasmaticus pars systematis nervosi centralis in hypothalamo anteriori invenitur, quo infra ventriculum tertium et supra chiasma opticum iacet.

Nucleus suprachiasmaticus et officium suum "horologium corporis internum"[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Numerus circadianus

SCN cum circiter 20 000 neuronibus horologium centralis corporis principale nominatur.[1]. Signa ab retina per tractum retinohypothalamicum foris in nucleum veniunt. Quo fit, ut nucleus mores secundum cyclos diurnos animalis gubernat.

Receptoria melatonini in nucleo, circuitus retroactionis, insunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herzog ED1, Hermanstyne T., Smyllie N. J., Hastings M. H. (Ian 2017). "Regulating the Suprachiasmatic Nucleus (SCN) Circadian Clockwork: Interplay between Cell-Autonomous and Circuit-Level Mechanisms". Cold Spring Habor perspectives in biology 9 (1): a027706 

Nexus interni

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!