Roman numeral 10000 CC DD.svg

Resistentia electrica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Electrona (caerulea) in crystallo metallico (rubro) fluentia, depicta secundum theoriam primitivam a Paulo Drude creatam qua atomi metallicae velocitatem electronum affluxi ad dextram impedunt.

Resistentia electrica[1] dicitur magnitudo vehementiae qua elementum electronicum quoddam fluxionem electricam impedit. In Systemate Unitatium Internationali, resistentiae unitas est ohmium (symbolum Ω). In restitoriis, quibus commune in circuitibus electricis utuntur, resistentiae inter unum et milionem Ω habentur.

Mensura et definitio[recensere | fontem recensere]

Resistentiae unitas nominatur "ohmium," de nomine Georgii Simonis Ohm (1789–1854), investigatoris qui restitorii resistentiam R definivit sicut tensio electrica V a fluxione electrica I divisa:[2]

vel aequivalenter

ubi I est amperiis, V est voltiis, et R est Ohmiis.

Resistivitas[recensere | fontem recensere]

Materiae resistivae exemplum contactis electricis utrimque, aream A et longitudinem L monstrans.

Resisistivitas[1] est materiae proprietas independens geometriae. Sua unitas est ohmium-metrum (symbolum Ωm). Elementi electronici resistentia, quae manifeste in sua resistivitate geometriaque pendet, datur via[2].

ubi est materiae resistivitas, est materiae longitudo, et area contacti[3] sua (vel materiae latitudo a altitudine multiplicata). Ita resistentia est duplex filo de longitudine duplice, triplex triplice.

Superconductra sunt materiae cuius resistivitas est exactiter zerum, conductra cuius resistivitas est circiter 10-8 Ωm, insulatra cuius resistentia est circiter 10+16 Ωm, et semiconductra cuius resistentia est inter ~10-8 Ω m et ~10+16 Ω m.

Materiae ohmicae et anohmicae[recensere | fontem recensere]

Ohmica est quaelibet materia cuius resistentia R sit constans. In talibus materiis, tensio duplex duplicem fluxionem electricam producit, triplex triplicem; sed multae materiae, exempli gratia semiconductra et superconductra, manifeste non sunt ohmica, et dicuntur igitur anohmica.

Quamquam fluxiones in materiis anohmicis non sunt tensioni electricae proportionales, ad definire resistentia etiam formula R = V/I utimur. Nunc, tamen, resistentia R non est constans, sed est functio fluxionis electricae, id est: R = R(I).

Conductantia[recensere | fontem recensere]

Conductantia G est quantitas reciproca quae materiae resistentiam R indirecte quoque micat, definita secundum

Conductantiae unitas est reciprocus ohmii vel "Siemens" (olim mho, quo verbo litterae ohmii invertuntur), de nomine Ernesti Werner von Siemens (1816–1892). Similiter, conductivitas dicitur quantitas reciproca resisitivitatis:

sic ut

.

Resistentia statica et resistentia differentialis[recensere | fontem recensere]

Quattuor curvae insignia fluxi-tensionis elementorum electronicorum: duo restitoria, una diodus, una pila. Quo curva et recta et in origine coordinatarum exprimi licet, elementum ohmica dicitur, ut restitoriorum.
Contrarie autem sunt diodus (non curva recta) et pila (non originem transiens) elementa non ohmica.
(small resistance resistentia parva, battery pila)

Partes elementorum electricorum, ut diodi vel pilae legi Ohmiensi non respondent. Illa propinque non ohmica sive non linearia vocari solent, quia curva insigne fluxi-tensionis nec recta nec in origine coordinatarum exprimi potest.

Tamen elementorum antemissorum electricorum resistentia atque conductantia erui queat, vero resistentia non linearis apparet non constanter, sed variabiliter, mutationes fluxi aut tensionis sequens. Propterea duo typi resistentiae dividundae sunt, ut elementorum electricorum ohmicorum resistentia statica, ita elementorum electricorum non ohmicorum resistentia dynamica vel differentialis:

Resistentia statica[recensere | fontem recensere]

Resistentia statica sive resistentia Ohmica definitioni usitatae respondet; resistentia hic statica enim est tensio per fluxum divisa (lex Ohmiensis):

, cum = constanter

Ista relatio mathematica inter tensionem et fluxum constanter permanet: cum incremento tensionis fluxus in sensu aequo ascendat, tantisper dum temperatura non mutet.

Resistentia differentialis[recensere | fontem recensere]

Calculatio resistentiae differentialis constructionem ascensūs (lineam C derivationem primam) puncto A requirit.

Resistentia differentialis sive resistentia dynamica est derivatio prima tensionis per derivationem primam fluxus divisae:

, cum = constanter

Elementa electronica non ohmica relationem linearem (constantem) inter tensionem et fluxum non ostendunt, per exemplum diodi et pilae. Ut figura dextra indicat incrementum tensionis nequaquam cum incremento fluxus lineare connectum est, sed supra certum punctum incrementum rapidum fluxus fiet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. 2.0 2.1 H. D. Young, R. A. Freedman, et A. L. Ford, University Physics with Modern Physics, undecima editio (San Francisco: Pearson Education, 2004).
  3. Contactum dicitur ubi unio elementi electronici et fili conductralis fit.

Nexus interni