Systema immunitatis

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Systema immunitatis organismum contra hostes defendens: Granulocytus neutrophilus (flavus) bacillos anthracis (aurantios) ad interficiendum cingit.

Systema immunitatis est organismi structurarum processuumque biologicorum compages, quae facultatibus corporis utitur ad pericula defenda et etiam usque morbos curandos. Haec compages proprium ab alieno separare debet.

Corpori perpetuo complures substantiae, radii, microorganismi et alii appulsus mox congrediuntur, mox offendunt, mox etiam periculum imponunt. Adversus offensiones et pericula corpori biologico diversae strategiae servant. Ex eis una systema immunitatis praestat, quod corpori "immunitatem" dat, non vero in sensu portoriorum liberato, quia responsa immunologica systematis immunitatis haudquaquam lenia sunt, interdum modum excedentia, quod cum phaenomeno allergiae nexum est. De consuetudine contagiones silentio praetereunt. Aliarum defensionis vero impensa signa, quae percipi possunt, perficiant ut febrim, tussim, rhinitidem.

Cellulae effectores systematis immunitatis partim per ipsas cellulas munere funguntur ut leucocyti, phagocyti, anticorpora, cellulae dendriticae. Praeterea aliquae cellulae proteina exponuntur. Hae cellulae in diversis liquoribus corporis, textibus, organis reperiuntur, imprimis in sanguine, tunicis mucosis, systemate lymphatico, medulla ossium, cute, thymo, liene. Systema immunitatis ceterum duas partes principales, systema immunitatis innatum enim atque systema immunitatis adaptivum comprehendit.

Processus biologici systematis immunitatis ex actionibus multiplicis exstant, quibus systema immunitatis corpus contra omnia aliena defendit: bacteria, viros, parasitos, etiam fragmenta ligni aut vitri.[1]

Pars scientiae, quae de hoc systemate tractat, immunologia dicitur. Systematis immunitatis cognitio magnum momentum quoad morbos, ut dermatis vel rheumaticos, et aliarum disciplinarum medicarum habet.

Si systema immunitatis infirmum apparet, variae causae suspicandae sunt, ut infirmitates systematis proprii defecta primaria, vel aliis morbis defecta secundaria, per exemplum defectum diabeti mellito, medicamentis, morbillis, SIDA pensum. In medicina hodie 430 defecta immunitatis primaria (innata) descripta sunt. Horum classificatio ameliorata anno 2019 divulgata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Eduardus Iennerus, a Iacobo Northcote pictus

Thucydides fortasse primus fuit, qui immunitatem recognovit.[2] Medici autem Europaei demum saeculo duodevicensimo experimenta fecerunt, imprimis Eduardus Iennerus, qui anno 1796 primam vaccinationem dedit.[3]

Immunitas in genere[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Immunitas (medicina).

Die et nocte alieni microorganismi ut bacteria, vira, parasiti tentant, ut in organismum intrarent. Immunitas est facultas quaedem organismi, ut ille se contra alienas structuras vel substantias defenderet. Exstant et immunitas congenita, quae est innata, et immunitas acquisita, responsum partium systematis immunitatis e cognitione ortum.

Basis defensionis immunitatis, quae inter partes innatam et adaptatam videndam est, est structurae anatomicae varii generum organorum, textuum, cellularum defensionis, variae reactiones physiologicae et biochemicae.

Procreatio cellularum immunitatis, leucocytorum, in organis lymphaceis primariis fit, quae sunt thymus et medulla ossium. Tum leucocyti in organis textibusque lymphaceis, necnon in sanguine, inveniuntur.

His in omnibus rebus continuo lymphaceorum organorum, textuum, cellularum firmi pernecesse sit internuntii,? ne propria organa textusque adeantur.

Anatomia systematis immunitatis[recensere | fontem recensere]

Cellularum illarum pleraeque ex medulla ossium oriuntur. Physiologicae corporis strategiae sunt diversae repagulae superficierum, phaenomenon inflammationis, deiectus systematis complementi, repagulae cellularum.

Anatomia macroscopica: Organa lymphacea et textus lymphacei[recensere | fontem recensere]

Organa et membra corporis sequentia partim in systemate immuni agunt.

Anatomia microscopica: Cellulae systematis immunitatis[recensere | fontem recensere]

Cellulae systemati immunitatis obligatae maximum momentum in responso immunologico habent. Leucocyti et cellulae dendriticae sunt cellulae systematis immunitatis.

Typus cellulae Imago Effectus
Neutrophilus - Granulocytus
- Immunitas innata
- bacteria necans
Basophilus - Granulocytus
- Immunitas innata
Mastocytus - Forma basophili in textu residens
- Tolerantia immunologica
- Allergia
Eosinophilus - Granulocytus
- Immunitas innata et adaptiva
- Allergia
Lymphocytus B - Leucocytus agranularis
- Liberatio anticorpora
- Stimulatio lymphocytorum T
Lymphocytus T - Leucocytus agranularis
- Autoimmunitas, contra cancrum
- phagocytosis
Monocytus - Leucocytus agranularis
- Migratio ex sanguine in textus
- Phagocytosis

Secundum leucocytorum aspectum histologicum sub microscopio, praecipue inclusionum granulorum intracellularium praesentiam vel absentiam, separantur granulares ab agranularibus:

Generatio cellularum defensionis corporis intra ossium medullam fit. Istuc non solum erythropoesis (generatio erythrocytorum) et thrombocytopoesis (thrombocytorum) sed etiam granulopoesis (granulocytorum), monocytopoesis (mastocytorum), lymphopoesis (lymphocytorum NK, T, B) percurruntur.

Leucocyti granulares (granulocyti)[recensere | fontem recensere]

Conspicuum est cytoplasma plenum granularum. Nuclei cellulae saepe plures lobulos ostendunt.

Granulocyti neutrophili
Neutrophili segmentis 2-7 nuclearibus causa cellulae polymorphonucleares dicti, numerosi in corpore humano inveniuntur: Circiter centesimae sexaginta leucocytorum sunt neutrophili. Ii bacteria interficiunt.
Extra valetudinem integram inopia in sanguine nominatur neutropenia, affluentia autem neutrophilia.

Granulocytis basophilis
Basophilis histaminum inest. Cellulae In sanguine motae granulocyti basophili, at cellulae in textu residentes mastocyti dicuntur.

Leucocyti agranulares[recensere | fontem recensere]

Leucocytis agranularibus nucleus cellulae singularis est. In genere leucocyti agranulares distinguuntur in cellulas lymphoideas et cellulas monocyticas. Ipsae secundum dictae ex eisdem cellulis myeloideis ut granulocyti formantur.

Lymphoblastus
Lymphoblasti sunt lymphocytorum progenitores. Ab antigenis stimulati in centris germinalibus folliculum primarium partim constituunt.

Lymphocytus
Lymphocyti sunt systematis immunitatis effectores. Cognoscunt antigena, formant responsum immunologicum. Dividuntur in lymphocytos B, lymphocytos K, lymphocytos T.

Plasmocytus
Plasmocyti se ab Lymphocytis B derivant, immunoglobulina secernunt et, ab antigenis stimulati, participes centrorum germinalium fiunt.

Monocytus
Monocyti in sanguine fluunt et phagocytosi atque procreationi macrophagocytorum textuum sunt.

Cellulae dendriticae[recensere | fontem recensere]

Cellulae dendriticae gregem propriam constituunt[4].

Physiologia systematis immunitatis[recensere | fontem recensere]

Anticorpora[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Anticorpus.

Anticorpora sunt proteina, quae ad defensionem cellularum valent.

Responsio degesta[recensere | fontem recensere]

Si aliena corpori res obveniat, systema immunitatis illud contra infectionem responsione ad superiorem gradum ferente degesta defendit. Ut prima repagula corpus ipsum aditum bacteriorum virorumque claudit. Deinde duae partes systematis immunitatis prohibitionem efficiunt: systema immunitatis innatum cum reactione non specifica atque systema immunitatis adaptivum cum responso specifico.

Reactiones hypersensitivitatis[recensere | fontem recensere]

Responsorum prolongatorum et modum excendentium causa demum detrimenta textuum biologicorum, inflammationis ope, perficere solent. Distinguuntur reactiones hypersensitivitatis quattuor: typi I-IV.

  • Typus I: Reactio repentina, anaphylactica, anaphylaxis, allergia (exemplum: Asthma bronchiale)
  • Typus II: Reactio cytotoxica — anticorpora IgM vel IgG cellulis vel textibus aggrediuntur (exemplum: Sanguinis genera imparia)
  • Typus III: Morbus complexus immunitatis — complexus ex antigeno et anticorpore compositi systema complementorum incitant (exemplum: Lupus erythematodes)
  • Typus IV: CD4+ T cellulae destructionem textuum per cellulas mononucleares provocant, reactio tarda (exemplum: alveolitis allergica extrinsica)

Morbi cum systemate immunitati conexi[recensere | fontem recensere]

Contagiones recurrentes systema immunitatis in suspicionem adducunt. Multitudo morborum perturbationumque (defecta) descripta sunt, aliae intime,? aliae haud in aperto videntur. Fieri potest, ut systema immunitatis non perpetuo sed modo brevi tempore symptomata perficiat, quapropter diagnosis morbi conexus cum systemate immunitate interdum non solum difficilis est sed etiam longissime restat, dum symptomata morbo uno attribui possint.?

Defecta immunitatis primaria (innata)[recensere | fontem recensere]

In medicina hodie plus quam 350 defecta immunitatis primaria (innata) nota sunt[5]. Classificatio revisa anno 2017 divulgata est.

Classificatio phaenotypica 2019 IUIS primariorum immunitatis defectorum (PID)[recensere | fontem recensere]

Anno 2017 Internationalis Unio Immunologicarum Societatum (IUIS) classificationem phaenotypicam composuit[6], at iam anno 2019 versionem emendatam divulgavit, tum 430 primaria immunitatis defecta (PID) describens. Haec ibidem dividuntur in:

  • I. Defecta affectantia immunitatem et cellularem et humoralem et
  • II. Combinata immunitatis defecta (CID) qualitatibus vel syndromatibus vel sociatis et
  • III. Defecta imprimis anticorporum et
  • IV. Mala dysgubernationis immunitatis et
  • V. Defecta innata phagocytorum, ad horum numerum vel functionem vel utrumque pertinentia et
  • VI. Defecta immunitatis intrinsicae seu innatae et
  • VII. Mala autoinflammatoria et
  • VIII. Deficientias systematis complementi et
  • IX. Insufficientiam medullae ossium et
  • X. Phaenocopias PID (defectorum immunitatis primariorum).

Defecta immunitatis secundaria (acquisita)[recensere | fontem recensere]

Alii morbi, contagiones, tumores, inflammationes deficientias vel defecta systematis immunitatis perficere queant. Periculosus potest esse morbus deficientiae immunitatis acquisitae (SIDA).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tak et Saunders, p. 7
  2. Thuc. 2.51, a Tak et Saunders laudatus, p. 4.
  3. Tak et Saunders, p. 5.
  4. Merad M., Sathe P., et al. (2013). "The dendritic cell lineage: ontogeny and function of dendritic cells and their subsets in the steady state and the inflamed setting". Annual review of immunology 31: 563-604 
  5. Picard C., Gaspar H. B., et al. (Ian 2018). "International Union of Immunological Societies: 2017 Primary Immunodeficiency Diseases Committee Report on Inborn Errors of Immunity". Journal of clinical immunology 38 (1): 96-128 
  6. Bousfiha A., Jeddane L., et al. (2018). "The 2017 IUIS Phenotypic Classification for Primary Immunodeficiencies". Journal of clinical immunology 38 (1): 129-143 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abbas, Abul K. et Lichtman Andrew H. 2019. Basic Immunology: Functions and Disorders of the Immune System, ed. septima. Elsevier. ISBN 978-0323549431.
  • Abbas, Abul K. (2017). Cellular and Molecular Immunology, ed. nona., Elsevier, ISBN 978-0323479783
  • Burmeister, Gerd-Rüdiger. 2006. Taschenatlas der Immunologie: Grundlagen, Labor, Klinik. Ed. secunda. Stutgardiae: Thieme. ISBN 3-13-115382-2.
  • Calder, Philip C., Catherine J. Field, et Harsharnjit S. Gill. 2002. Nutrition and Immune Function. Novi Eboraci: Nutrition Society. ISBN 0851995837.
  • Demas, Gregory E., et Randy J. Nelson, edd. 2012. Ecoimmunology. Novi Eboraci: Oxford. ISBN 9780199737345.
  • Fontaine, Michel. 1982. Immunoglobines D et immunité informative. Lutetiae: Maloine. ISBN 2224008333.
  • Janeway, Charles A. 2002. Immunologie. Ed. quinta. Heidelbergae et Berolini: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1079-7.
  • Mak, Tak W., et Mary Saunders. 2006. The Immune Response: Basic and Clinical Perspectives. Amstelodami: Elsevier. ISBN 978-0-12-088451-3.
  • Martin, Emily. 1994. Flexible Bodies: Tracking Immunity in American Culture from the Days of Polio to the Age of AIDS. Bostoniae: Beacon Press. ISBN 0807046264.
  • McConnell, I., A. Munro, H. Waldmann. 1981. The Immune System: A Course on the Molecular and Cellular Basis of Immunity. Oxoniae: Blackwell Scientific Publishers. ISBN 0632006269.
  • Parham, Peter. 2005. The Immune System, editio altera. Novi Eboraci: Garland Science. ISBN 0815340931.
  • Perkus, Jerome K. 2012. Mathematical Methods in Immunology. Providentiae: American Mathematical Society. ISBN 9780821875568.
  • Sompayrac, Lauren M. 2019. How the Immune System Works (The How it Works Series), ed. sexta. Wiley Blackwell. ISBN 978-1119542124.
  • Tizard, Ian R. 2009. Veterinary Immunology: An Introduction, editio octava. Urbi Sancti Ludovici: Saunders Elsevier. ISBN 9781416049890.
  • Zänker, Kurt. 1996. Das Immunsystem des Menschen: Bindeglied zwischen Körper und Seele. Monaci: Beck. ISBN 3406410499.
  • Zipfel, Peter F., Peter Kraiczy, et Jens Hellwage. 2002.; "Wie Mikroorganismen der Immunabwehr entgehen: Das tägliche Versteckspiel." Biologie in unserer Zeit 32 (6): 371–79.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad systema immunitatis spectant.
  • Immune System, paginas ab Instituto nationale pro allergiis pestilentiisque Americano scriptas (Anglice)
  • Immune System, paginas apud Medline Plus (Anglice)
  • Immune System, apud Science Daily (Anglice)