Systema nervosum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Systema nervosum humanum. Rubro colore est systema centrale et caerulo colore systema periphericum.

Systema nervosum[1] sive systema nervorum[2] seu systema nerveum[3] est rete neuronorum ex cellulis specialibus compositum, quae inter se informationem de circumiectis organismi et de se ipsa communicant. Systema hanc informationem alicubi usurpans reactiones in aliis partibus corporis efficit. Compositum est ex neuris et aliis cellulis "glia" appellatis quae actionem neuronum adiuvant.

Systema nervosum in bina systemata dividitur: systema nervosum centrale et systema nervosum periphericum[1].Systema nervosum centrale est encephalon (cuius pars maximi momenti est cerebrum) et medulla spinalis. Systema nervosum periphericum est collectio omnium nervorum et neurorum extra encephalo; organa sensoria cum systemate nervoso laborant.

Omnia vertebrata simile systema nervosum habent; apud alia animalia systemata nervosa differunt, quod medullam spinalem non habent.

Inter systematis nervosi morbos sunt ictus, commotio cerebri, encephalitis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Greenspan, Ralph J. An Introduction to Nervous Systems. Cold Spring Harbor: Cold Spring Harbor Laboratory Press, 2007. ISBN 9780879697570
  • Janigro, Damir, ed. The Cell Cycle in the Central Nervous System. Totowa: Humana Press, 2006. ISBN 9781588295293
  • McComas, Alan J. Galvani's Spark: The Story of the Nerve Impulse. Novi Eboraci: Oxford University Press, 2011. ISBN 9780199751754
  • McDowell, Julie. The Nervous System and Sense Organs. Westport: Greenwood Press, 2004. ISBN 0313324565
  • Noback, Charles, et alii. The Human Nervous System: Structure and Function. Totowa: Humana Press, 2005. ISBN 9781592597307
  • Rosenberg, Gary A. Molecular Physiology and Metabolism of the Nervous System. Novi Eboraci: Oxford University Press, 2012. ISBN 9780195394276
  • Ross, R. T. How to Examine the Nervous System, editio quarta. Totowa: Humana Press, 2006. ISBN 9781588298119

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  2. His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Leipzig: Verlag von Veit & Comp.
  3. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png