Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Morbus comitialis

E Vicipaedia
(Redirectum de Epilepsia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
In instrumento Elektroencephalographo (EEG) turbationes linearum cum spinis indicant eventa accessionum.

Morbus comitialis (in lingua Latina classica) sive epilepsia (ἐπιληψία - Graece) in lingua hodierna medicorum est morbus cerebri, cuius specimina sunt accessiones[1] quassationum et spasmorum animo plerumque alienato. Romae antiquae, ut historia fert, comitia cessabant, cum accessio morbi aegrotum affecisset, unde nomen morbi ortum est. Disciplina medicinae, quae epilepsias investigat, epileptologia vocatur.

Epidemiologia[recensere | fontem recensere]

Ex morbis neurologiae morbus comitalis cum centesima civium perturbata[2] saepissimorum est.

In Medicina[recensere | fontem recensere]

Epilepticus linguam suam a seipso in accesione morsam monstrat.

Epilepsia sive epilepsis est propensio cerebri ad accessiones patiendum. Cum accessio evenit, operatio electrica cerebri est turbata et neurona cerebri fulgunt sicut tempestas. Aeger saepe non tenet memoriam accessionis et dormit post eventum. Accessionum sunt duo genera[3]:

Accessiones leves (Francice petit mal)[recensere | fontem recensere]

Huius specimina sunt minus notabilia, quare accessiones possunt manere indeprensae, nisi instrumenta adhibentur. Aegrotus cessat actiones et silet et obliviscit. Si aeger est infans, morbus plerumque exolescat morbus in adolescentia.

Accessiones graves (Francice grand mal)[recensere | fontem recensere]

Eius specimina sunt quassatio et spasmus membrorum cum animo relicto et (raro) morte consequiente. Aeger linguam suam mordere et urinam perdere potest.

Spectaculum accessionis morbi comitialis

Classificatio syndromatum epilepticorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1989 foederis internationalis contra epilepsiam (Anglice: International League against epilepsy — ILAE)[4] commissio classificationis terminologiaeque revisionem classificationis syndromatum epilepticorum divulgavit[5]. Exempli sunt:

Anno 2017 revisio classificationis epilepsiarum divulgata est[6]. Caput est saepimentum epilepsiarum classificationis: Primo typus convulsionis (focalis, universalis, incognitus) nominatur, deinde typus epilepsiae (focalis, universalis, focalis et universalis, incognitus) et postremo syndromata epileptica. Comorbiditates et aetiologia (structuralis, genetica, infectiosa, metabolica, immunologica, incognita) notae sunt. Definitio encephalopathiae epilepticae mutationis structuralis nova quoque inclusa est.

Tractatio et Remedium[recensere | fontem recensere]

Aegro dedecet eiusdem modi natatio et autocineti gubernatio. Loci proclives et aequora et lumina frequenter fulgentia ab eo vitanda sunt. Nonnumquam aegrotus, antequam accessionem patitur, vidit fulgura aut spectat assidue ad utrum latus aut sentit molestiam in epigastrio vel submersionem.[7] Hae alterationes appellantur "aura". Etiam famae sunt, quod canes accessiones antequam sentiunt. Quamvis hodie pluria remedia "antiepileptica"in usu sunt, eis solum accessiones minus crebrae fiunt, sed morbus non sanatur.

Dictum[recensere | fontem recensere]

solitum ita ait per comitialem morbum, quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim visus sensusque. -Tacitus, Annales XIII, 16.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Chang BS, Lowenstein DH (2003). "Epilepsy". N. Engl. J. Med. 349 (13): 1257–66 
  2. Berg AT et al. (apr 2010). "Revised terminology and concepts for organization of seizures and epilepsies: Report of the ILAE Commission on Classification and Terminology, 2005–2009". Epilepsia 51 
  3. Commission on Classification and Terminology of the International League against Epilespy (1981). "Proposal for revised clinical and electroencephalographic classification of epileptic seizures". Epilepsia 22: 498-501  (Anglice)
  4. Foederis internationalis contra epilepsiam (ILAE) situs interretialis (Anglice)
  5. Commission on Classification and Terminology of the International League against Epilespy (1989). "Proposal for revised classification of epilepsies an epileptic syndromes". Epilepsia 30: 389-99  (Anglice)
  6. De revisione classificationis anno 2017 (ILAE) (Anglice)
  7. Delank, H.-W. (1981): Neurologie. Stutgardiae: Ferdinand Enke Verlag

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Epilepsiam spectant.
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!