Leptinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Structura leptini.

Leptinum est proteinum et hormon, quod simul famem inhibet metabolismumque incitat. Praeterea cum systematis immunitatis interagit.[1] Functionis suae receptorium familiae cytokinorum LEPR pernecesse est. Aegroti cum perturbationibus et leptini et receptorii sui incrementum ponderis perferri ostendunt.

Proteinum antagonista est hormon grhelini (sive lenomorelini).

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Leptinum a verbo Graeco λεπτός 'tenuis' derivatur, quo functio eius, inhibitio famis, indicetur.

Structura[recensere | fontem recensere]

Leptinum est proteinum 166 aminoacidorum, pondus suum 16 kD.

Genetica[recensere | fontem recensere]

Ideogramma humani chromosomatis septimi.

Anno 1994 leptinum primum descripta est[2]. In hominibus genum leptini nomine LEP sive Ob (= obesitatis) chromosomate septimo (7q32.1) locatum est[3].

Mutationes[recensere | fontem recensere]

Mutationes leptini cum symptomatibus obesitatis et hyperphagiae concidunt.

Receptorium leptini[recensere | fontem recensere]

Genum LEPR chromosomate 1 locatus est. Adhuc sex polymorphismi receptorii noti sunt.

Functiones leptini[recensere | fontem recensere]

Leptinum proteinum ex imprimis adipocytis industriis liberatum est typus cytokinorum, igitur inter adipokina numeratur. Receptoria leptini ubicumque in organismo humano inveniuntur, ut in cerebro, systemate immunitate, ossium, vasorum, etiam renium et organorum aliorum. Varietas functionum suarum eo modo parvum difficile ad intellegendum videtur.

Somnus[recensere | fontem recensere]

In somno liberatio leptini supprimitur, quo nocturna aequabili energia consumpta dormiens non excitetur.

Obesitas[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Obesitas

Hodie obesitas saepe cum inflammatione et partim diabeta mellito connectitur. Inter eos leptinum pars non haud parva habere videtur. Post liberationem per sanguinem in cerebro in nucleo arcuato hypothalami ad receptorium LERP impellit, quo diminutionem ponderis et alii effectus perficiantur.

Reproductio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Systema reproductionis

Consecutiones leptini systemati reproductionis incertae sunt. Opus annis 2014 pars leptini placentae exposuit[4]. Summarium annis 2015 effectus directos negavit, at per obesitatem indirectos intellegebiliter putavit[5].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Francisco V, Pino J, Campos-Cabaleiro V, Ruiz-Fernández C, Mera A, Gonzalez-Gay MA, Gómez R, Gualillo O (2018). "Obesity, Fat Mass and Immune System: Role for Leptin". Front Physiol 9: 640 
  2. Zhang Y, Proenca R, Maffei M, Barone M, Leopold L, Friedman JM (1994). "Positional cloning of the mouse obese gene and its human homologue". Nature 372 (6505): 425-32 
  3. OMIM: descriptio geni LEP.
  4. Valleau JC, Sullivan EL (2014). "The impact of leptin on perinatal development and psychopathology". J Chem Neuroanat 61-62: 221-32 
  5. Kawwass JF, Summer R, Kallen CB (2015). "Direct effects of leptin and adiponectin on peripheral reproductive tissues: a critical review". Mol Hum Reprod 21 (8): 617-32