Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Olisipo

E Vicipaedia
(Redirectum de Santa Maria de Belém)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Olisipo
Res apud Vicidata repertae:
Olisipo: insigne
Civitas: Portugallia
Numerus incolarum: 545 245±0
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Lisboa

Geographia

Superficies: 100.05±0.01 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Campo de Ourique (Lisbon), Ajuda, Estrela (Lisbon), Alvalade, Areeiro (Lisbon), Benfica, Beato, Lumiar, Avenidas Novas (Lisbon), Belém, Santa Maria dos Olivais, Alcântara, Campolide, Santa Clara, Sancta Maria Maior (Lisbonum), Santo António (Lisbon), São Vicente (Lisbon), Carnide, Parque das Nações, Arroios, São Domingos de Benfica, Misericórdia (Lisbon), Penha de França, Marvila

Olisipo (-onis, m.; Lusitane Lisboa) est urbs circiter 547 733 incolarum (anno 2011), maxima Lusitaniae et caput huius civitatis, ad ripam Tagi iacens.

Prope situntur plures urbes: Sacabis, Odivelae, Selenopolis, Cascales, Amatoria, Gualva-Kassema, Queluz.

De nomine[recensere | fontem recensere]

In antiquitate urbs Olisipo,[1] Olisippo[2] vel Ulisippo[3] scribabatur. Postea variae aliae formae reperiuntur, ut Ulyssipo et Lissabona.[4] Littera U fortasse orta est a notione, secundum quam urbs ab Ulixe condita sit. Dioecesis Catholica Lisbonensis vel Ulixbonensis appellatur.[5]

Historia[recensere | fontem recensere]

Despectus in mediam urbem.
"Olisipo, sive ut pervetustae lapidum inscriptiones habent, Ulyssipo, vulgo Lisbona, florentissima Portugalliae emporium."

Verisimile est iam Phoenices portu oppidi usos esse. Anno autem 205 a.C.n., Olisipo a Romanis expugnata est. Anno 48 a.C.n., a Gaio Iulio Caesare colonia Felicitas Iulia condita est, urbs magna in Lusitania. A scriptoribus Latinis, Olisipo saepe laudata est.[6]

Anno 409, Vandali urbem expugnaverunt; eis Suebi successerunt, qui ad annum 585 manserunt. Eo anno, Visigothi urbem expugnaverunt.

Die 6 Augusti 711, Mauri urbem occupaverunt, qui anno 1147 ab Alphonso I Henrico rege Lusitaniae expulsi sunt. Olisipo urbs capitalis Portugalliae anno 1255 facta est.

Anno 1497, Valascus de Gama ab urbe ad Indiam expugnandam profectus est. Annis 1580 ad 1640, cum Lusitania pars Hispaniae esset, urbs non iam erat caput regni.

Die 1 Novembris 1755, potentissimus terrae motus urbem diruit.

Bellis Napoleonicis expugnata et rapta est.

Anno 1910, Emmanuele II rege deposito, Olisipo caput rei publicae Lusitaniae facta est.

Universitates studiorum[recensere | fontem recensere]

Universitates studiorum tres sunt Olisiponi: Universitas Olisiponensis ad lucem, Universitas Nova Olisiponensis, Universitas Technica Olisiponensis.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Despectus in Olisiponem

Olisipo sedes patriarchalis Ecclesiae Catholicae Romanae et Archidioecesis nomine Patriarchatus Lisbonensis (sive Patriarchatus Ulixbonensis} est; praesens patriarcha Manuel Iosephus Macarius do Nascimento Clemente est.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Olisiponem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • "2267057" apud GeoNames • Facebook Places
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia

Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana