Latinitas bona

De re rustica (Varro)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


De Rustica, Varro (XV sec., Biblioteca Medicea Laurenziana, pluteo 51.3)

De re rustica[1] dialogus est in tres libros divisus, a Marco Terentio Varrone Reatino annum octogesimum agente scriptus (anno fere 36 a.C.n.). Dialogum collocare possumus inter annos 63 et 54 a.C.n.[2] Liber primus Fundaniae, uxori Varronis, dicatus est, secundus Turranio Nigro, tertius Pinnio.

Scriptores de re rustica anteriores[recensere | fontem recensere]

In praefatione huius libri Varro brevem historiam producit litteraturae Graecae de agri cultura:

Qui Graece scripserunt dispersim alius de alia re, sunt plus quinquaginta. hi sunt, quos tu habere in consilio poteris, cum quid consulere voles, Hieron Siculus et Attalus Philometor: de philosophis Democritus physicus, Xenophon Socraticus, Aristoteles et Theophrastus peripatetici, Archytas Pythagoreus: item Amphilochus Atheniensis, Anaxipolis Thasius, Apollodorus Lemnius, Aristophanes Mallotes, Antigonus Cymeus, Agathocles Chius, Apollonius Pergamenus, Aristandros Atheniensis, Bacchius Milesius, Bion Soleus, Chaeresteus et Chaereas Athenienses, Diodorus Prieneus, Dion Colophonius, Diophanes Nicaeensis, Epigenes Rhodios, Euagon Thasius, Euphronii duo, unus Atheniensis, alter Amphipolites, Hegesias Maronites, Menandri duo, unus Prieneus, alter Heracleotes, Nicesius Maronites, Pythion Rhodius. De reliquis, quorum quae fuerit patria non accepi, sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysios, Euphiton, Euphorion, Eubulus, Lysimachus, Mnaseas, Menestratus, Plentiphanes, Persis, Theophilus. hi quos dixi omnes soluta oratione scripserunt; easdem res etiam quidam versibus, ut Hesiodus Ascraeus, Menecrates Ephesius.
– Varro, De re rustica 1.1.8-9

Addit de scriptore Punico Magone et de Cassio Dionysio interprete operis Magonis in lingua Graeca. De Catonis libro De agri cultura hoc loco nihil dicit; alibi autem Catonem multotiens citat, aliosque qui Latine scripserant ut Ennium, Plautum, Lucilium, Pacuvium, Terentium, Sasernas, et L. Abuccium Varronis ipsius coaevum. Citat et historicos, Timaeum, Catonem in Originibus, necnon philosophos, Archelaum, Dicaearchum, Zenonem Citiensem, Euhemerum (ab Ennio Latine versum), Pythagoram, Thaletem.

Personae dialogi sunt Varro ipse, Fundanius socer, P. Agrasius, C. Agrius, Quintus Axius, Appius Claudius Pulcher, Cornelius Merula, Lucius Cossinius, Fircellius Pavo, L. Fundilius, Minucius Pica, Murrius, Pantuleius Parra, M. Petronius Passer, Titus Pomponius Atticus (Ciceronis amicus), Marcus Seius, Gnaeus Tremellius Scrofa scriptor et Vaccius. Varro agricolas citat multos, praecipue qui aliquid novi introducerint; enumerantur Lucius Abuccius poëta, Quintus Aufidius Lurco, Lucius Axius, Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio, Quintus Modius Equiculus, Fircellia, Quintus Fulvius Lippinus, Gaberius, Quintus Hortensius Hortalus, M. Libo, C. Licinius Stolo, Lucius Licinius Lucullus, Quintus Lucienus, Gaius Lucilius Hirrus, Philippus, T. Pompeius, M. Pupius Piso, C. Tremellii Scrofae uxor, Turranius Niger (cui liber alter dicatus est) et Veianii apicultores.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Editiones librorum de re rustica Latinorum
  • 1472: Scriptores rei rusticae, seu Cato, Varro, Columella, Palladius Rutilius Taurus; curaverunt Georgius Merula [Alexandrinus] et Franciscus Colucia. Venetiis: apud Nicolaum Ienson, 1472 (Latine) Textus Alibi
  • 1482: Scriptores rei rusticae, seu Cato, Varro, Columella, Palladius Rutilius Taurus; curaverunt Georgius Merula [Alexandrinus], Franciscus Colucia et M. Bottonus. Regii Lepidi: Bartholomaeus de Bruschis, 1482 (Latine) Textus apud Internet Archive
  • 1494: Opera agricolationum, Columellae, Varronis, Catonisque nec non Palladii; cum excriptionibus Philippi Beroaldi & commentariis quae in aliis impressionibus non extant. Bononiae: Benedictus Hectoris, 1494; opus et Regii Lepidi (impensis Dionysii Bertochi; apud Franciscum Mazalum) et Bononiae interdum reimpressum (Latine)
  • 1514: Libri de re rustica: M. Catonis lib. I; M. Terentii Varronis lib. III; L. Iunii Moderati Columellae lib. XII; eiusdem De arboribus liber ...; Palladii lib. XIIII; de duobus dierum generibus, simulque de umbris & horis ...; Georgii Alexandrini enarrationes priscarum dictionum ... [ed. Ioannes Iucundus Veronensis]. Venetiis: in aedibus Aldi et Andreae soceri, 1514; opus 1528 (sine loco) et 1533 reimpressum (Latine) Editio 1514 apud Internet Archive
  • 1515: Libri de re rustica: M. Catonis lib. I; M. Terentii Varronis lib. III; L. Iunii Moderati Columellae lib. XII; eiusdem de arboribus liber ...; Palladii lib. XIIII; de duobus dierum generibus, simulque de umbris & oris ...; a Nicolao Angelio recogniti & typis excusi, cum indice & expositione omnium dictionum; additis nuper commentariis Iunii Pompo. Fortunati in librum De cultu hortorum, cum adnotationibus Philippi Beroaldi. Florentiae: opera et impressa Philippi Iuntae, 1515; opus 1521 per heredes Philippi Iuntae reimpressum (Latine) [https://archive.org/details/ita-bnc-ald-00000191-001
  • 1521: Scriptores rei rusticae. Basileae, 1521 (Latine)
  • 1529: Libri de re rustica. Lutetiae: Iodocus Badius Ascensius, 1529 (Latine) Textus apud Internet Archive
  • 1533: Libri de re rustica: M. Catonis, Marci Terentii Varronis, L. Iunii Moderati Columellae, Palladii Rutilii, quorum pagina sequenti reperies. Lutetiae: apud Galeotum à Prato, 1533 (Latine) Textus apud Internet Archive
  • 1535: De re rustica: M. Catonis lib. I; M. Terentii Varonis lib. III; Palladii lib. XIIII. Lugduni: Sebastianus Gryphius, 1535. Opus et partim et totaliter interdum reimpressum (Latine)
  • 1536: De re rustica: M. Catonis liber I; M. Terentii Varronis lib. III; Palladii lib. XIIII; L. Iunii Moderati Columellae lib. XIII; priscarum vocum in libris de re rustica enarrationes, per Georgium Alexandrinum; Philippi Beroal[di] in lib. XIII Columellae annotationes; Aldus de dierum generibus, simulque de umbris & horis .... Coloniae: Ioannes Gymnicus excudebat, 1536 (Latine)
  • 1543: Libri de re rustica: M. Catonis lib. I, M. Terentii Varronis lib. III, per P. Victorium, ad veterum exemplarium fidem, suae integritati restituti; L. Iunii Moderati Columellae de re rustica libri XII; eiusdem de arboribus liber; enarrationes vocum priscarum in libris de re rustica, per Georgium Alexandrinum; Philippi Beroaldi in libros XIII Columellae annotationes; Aldus de dierum generibus, simulque de umbris & horis ...; Palladii Rutilii Tauri Aemiliani ... de re rustica libri XIIII: Petri Victorii explicationes suarum in Catonem, Varronem, Columellam castigationum. Parisiis: ex officina Roberti Stephani typographi regii, 1543; opus similiter Lugduni 1548-1549 impressum (Latine)
  • 1595: Rei rusticae auctores Latini veteres M. Cato, M. Varro, L. Columella, Palladius; priores tres, e vetustiss. editionibus; quartus, e veteribus membranis aliquammultis in locis emendatiores; cum tribus indicibus, capitum, auctorum, & rerum ac verborum memorabilium. Heidelbergae: ex Hier. Commelini typographio, 1595 (Latine)
  • 1735: Scriptores rei rusticae veteres Latini Cato, Varro, Columella, Palladius; quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum; adiectae notae et lexicon rei rusticae curante I.M. Gesnero. Lipsiae, 1735; opus 1773-1774 ab A. Ernestio rursus editum; Manhemii 1781 et Biponti 1787-1788 reimpressum (Latine)
  • 1794-1797: Scriptorum rei rusticae veterum latinorum tomus primus-[quartus] ex librorum scriptorum atque editorum fide et virorum doctorum coniecturis correxit, atque interpretum omnium collectis, et excerptis commentariis suisque illustravit Io. Gottlob Schneider, Saxo. Lipsiae: sumtibus Casp. Fritsch, 1794-1797 (Latine)
  • 1844: Les agronomes latins: Caton, Varron, Columelle, Palladius; avec la traduction en français; publiés sous la direction de M. Nisard. Catonis versio de feu Antoine, professeur à la ferme modèle de Roville; Varronis de M. Wolf; Columellae et Palladii de Saboureux de La Bonnetterie, revue. Lutetiae: Dubochet, 1844. Opus 1864, 1877 apud Firmin-Didot reimpressum (Latine, Francogallice) Editio 1844 editio 1864
Editiones Varronis tantum
  • 1541: Cato et Varro: ed. Petrus Victorius. Lugduni: Sebastianus Gryphius, 1541 (cui addendus est liber explicationum, ibid. 1542 divulgatum) (Latine)
  • 1934: Marcus Porcius Cato, On Agriculture; Marcus Terentius Varro, On Agriculture; with an English translation by William Davis Hooper; revised by Harrison Boyd Ash. Londinii: Heinemann; Cambridge, Mass.: Harvard University Press, 1934. (Loeb Classical Library) Opus 1935 reimpressum (Latine, Anglice)
  • [...]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter Rerum rusticarum libri; De agricultura.
  2. Virlouvet (1996) pp. 881-882

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • C. M. C. Green, "Free as a Bird: Varro De re rustica 3" in American Journal of Philology vol. 118 (1997) pp. 427-448 JSTOR
  • Charles S. Rayment, "Varro versutus" in Classical Journal vol. 40 (1945) pp. 349-357 JSTOR
  • Ulrike Roth, "No More Slave-Gangs: Varro, "De Re Rustica" 1.2.20-1" in Classical Quarterly vol. 55 (2005) pp. 310-315 JSTOR
  • Catherine Virlouvet, "Une allusion varronienne aux fraudes de Clodius? À propos de Res rusticae III, 5, 18" in Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité vol. 108 (1996) pp. 873-891

Nexus interni