Jump to content

Restitutio integritatis Germaniae

E Vicipaedia
(Redirectum de Reunificatio Germaniae)
Porta Brandenburgensis, insigne Germaniae restitutae

Restitutio integritatis Germaniae (Theodisce Deutsche Wiedervereinigung) die 3 Octobris 1990 facta est, cum civitates Germaniae Orientalis ad Germaniam Occidentalem adiunctae sunt. Quibus coniunctis civitatibus etiam communismus primum in Germania Orientali tum in tota Europa finem cepit. Restitutio Germaniae fuit eventus summi momenti belli frigidi.

Secundo bello orbis terrarum confecto, Germania in partes duas divisa est, quarum ad occidentalem Germania Foederata, quae Consociationis Foederis Atlantici Septentrionalis pars erat, appulsa, ad orientalem Democratica Res Publica Germanica, quae Foederis Varsoviae pars fuit.

Murus Berolinensis, symbolum separationis, die 9 Novembris anno 1989 direptum est, et die 3 Octobris 1990 Pactio Ultimi Constitutionis de Germania a ducibus Germaniae Occidentalis, Germaniae Orientalis, Regni Britanniarum, Franciae, Civitatum Foederatarum Americae, et Unionis Sovieticae acta est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Klaus Bittermann, ed., GGemeinsam sind wir unausstehlich. Die Wiedervereinigung und ihre Folgen. Berolini: Edition Tiamat, 1990, ISBN 3-923118-42-2 (Critica diabolis, vol. 27)

Nexus interni

David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!