Divisor continentalis

E Vicipaedia
Maiores divisores continentales, exsiccationem in maiores mundi oceanos et maria exhibentes. Regiones pallidae sunt pelves endorheicae, quae in oceanum non defluunt.

Divisor continentalis[1] est divisor siccationis in continente tam situs ut pelvis siccationis in alio divisoris latere se in unum oceanum vel mare effundit, et pelvis se in alio latere aut in alium oceanum vel mare effundit, aut est endorheica, cum mari aperto non coniuncta.

Loci ubi divisor continentalis litus convenit non semper definiti sunt, quia finis exactus inter corpora aquae adiacentia plerumque incerte definitus est. Limits of Oceans and Seas, liber a Societate Hydrographica Internationali editus, subtiles oceanorum fines definit, sed non universe agnoscitur. Ubi divisor continentalis pelvem endorheicam convenit, sicut Pelvis Divisoris Magni in Vyomina, divisor continentalis se scindit et pelvem omnino cingit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]