Andes

Latinitas bona
E Vicipaedia
Andes e Bolivia visae.

Vide etiam paginam discretivam: Andes (discretiva)

Andes[1] (-ium, fpl)[1] sunt montes perpetui in America Australi siti, quo longitudine circa 7000 chiliometra, et perit nationes septem: Argentinam, Boliviam, Chiliam, Columbiam, Aequatoriam, Peruviam, Venetiolam. Altissimum culmen est Mons Aconcagua, 6962 metra super maris aequor. Telluris vulcani altissimi in Andibus sunt, ut Ojos del Salado, altissimus vulcanus actus orbe terrarum in 6893 metra.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Antiquum et perditum Machu Pikchu, apud Andes situm.
Andes inter nationes Argentinam et Chiliam.
Andes montes, in Chilia Argentinaque siti.

Censetur verbum Andes provenire a verbo Anti linguae Quechuae Peruvianae seu Antis linguae Aymarae Bolivianae sive Anta e lingua Kunza aboriginum Atacamensium Chiliae septentrionalis; quae verba 'orientalis' significant. Hi montes Pire Mapu (scilicet "niveam terram") ab Araucanis, seu Maputzibus in Tsilia et Argentina appellantur.

Adiectivum in taxinomia biologica praelatum in his montibus indicandis est Antisensis (minime Andinus): confer, exempli gratia, Hippocamelus antisensis, nomen scientificum ab Abbate Molina anno 1782 creatum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Pro nomine adiectivo, "Andinus".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Biggar, John. 2005. The Andes: A Guide For Climbers. Ed. 3a. ISBN 0-9536087-2-7.
  • de Roy, Tui. 2005. The Andes: As the Condor Flies. ISBN 1-55407-070-8.
  • Fjeldså, J., et N. Krabbe. 1990. The Birds of the High Andes. Hafniae: Zoological Museum, University of Copenhagen. ISBN 87-88757-16-1.
  • Fjeldså, J., et M. Kessler. 1996. Conserving the biological diversity of Polylepis woodlands of the highlands on Peru and Bolivia, a contribution to sustainable natural resource management in the Andes. Hafniae: NORDECO.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Andes spectant.



Perspectatur Lacum Pehoé Andibus in Solis ortu