Olympus mons (Mars)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Olympus (discretiva)

Olympus Mons

Olympus mons est mons ignifer in planeta Marte situs. Altitudine 26.4 chiliometrorum et diametro paene 600 chiliometrorum est summus maximusque mons notus in nostro systemate solari. Nescitur, utrum Olympus Mons exstinctus sit an non.

Olympus Mons olim Nix Olympica appellatus est. Ita a Ioanne Schiaparelli, qui montem die 10 Novembris anno 1879 invenit, albedinis causa nominatus est, quia credidit se nivem videre.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Olympum Montem spectant.