Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 32°39′11″S 70°00′44″W / 32.65306°S 70.01222°W / -32.65306; -70.01222

Aconcagua

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aconcagua anno 2019.
Aconcagua et montes propinqui.
Cacumen et iugum australe.

Aconcagua[1] (Hispanice Aconcagua) est mons in principali Andium cordillera,[2] montibus continuis in Mendoza, provincia Argentina, sita. Qui est altissimus mons in America, altissimus in America Australi, altissimus extra Asiam,[3] altissimusque in hemisphaeriis australi et occidentali. Cacumen 6961 metra super aequor maris est. Mons iacet 112 chiliometra ad septentriones et occidentem versus Mendozae, urbis et capitis provincialis, circiter quinque chiliometra a provincia Sancti Ioannis et quindecim fere chiliometra a finibus Tsiliensibus.[4] Mons est unus ex Septem Cacuminibus septem orbis terrarum continentium, ut vulgo appellantur.

Finitur Aconcagua a Valle Boum (Hispanice Valle de las Vacas) ad septentriones et orientem versus et a Valle Furcarum Inferiori (Valle de los Horcones Inferior) ad occidentem et australem versus. Mons et circumiecta naturalia sunt pars Saepti Provincialis Aconcaguae, ubi patent nonnulla glaciaria, quorum maximum est Glaciarium Montanum Furcarum Inferius (Ventisquero Horcones Inferior), circiter 10 chiliometra longum, quod ex facie australi usque ad 3600 fere metrorum altitudine descendit, prope castra Confluentiam (Confluencia).[5] Duae aliae glaciariorum rationes propinquae sunt Glaciarium Montanum Boum Australe (Ventisquero de las Vacas Sur) et Glaciarium Oriens / Glaciarium Montanum Hinituum (Glaciar Este / Ventisquero Relinchos), circiter 5 chiliometra longum. Notissimum autem glaciarium est Glaciarum Polonicum, in septentrionali et orientali montis facie iacens, quia usitatae ascensus viae prodest.

Historia[recensere | fontem recensere]

Matthaeus Zurbriggen cacumen primum anno 1897 attigit.

Primus conatus ad cacumen ab Europaeis attingendum anno 1883 factus est, cum Paulus Güssfeldt, geologus et explorator Germanicus, expeditionem male gestam duceret.

Matthaeus Zurbriggen, oreobates Helveticus et particeps expeditioni ab Eduardo Fitzgerald anno 1897 ductae, primus fuit qui summum montem attigit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Augustini Pyrami de Candolle Prodromus systematis naturalis regni vegetabilis, pars XVI, sectio prior, Parisiis 1869 p. 42.
  2. "Orografía de Mendoza" (Hispanice). Cámara de Turismo de Mendoza and Cooperativa El Portal de Mendoza. 13 Martii 2014 .
  3. Newcomb, Tim (24 Iulii 2017). "The 7 Highest Points Across All 7 Continents" .
  4. Forbes 2014.
  5. Formula:Cite map.

Nexus interni

1821 Aconcagua, asteroides

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aconcaguam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 32°39′13″S 70°0′40″W • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica