Magnitudo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Magnitudo (-inis, f.) est verbum quod significat simpliciter quam magna res quaedam est. Sed quoque habet multas alias significationes technicas in astronomia, mathematica, geologia, physica et chemia.

Magnitudo geometrica[recensere | fontem recensere]

In sermone communi magnitudo solet significare magnitudinem geometricam, cuius dimensio est longitudo, altitudo, et altitudo singulatim vel coniunctim.

Naturaliter, ad spatium plenum capacitatemque exponendam, sensu magnitudinis trium dimensionum geometricae, in re technica aetatis Newtoni, vocabulo magnitudo uti solebant.[1] Sed in re technica aetatis Iacobi Berzelii et postea ad duos sensus separandos vocabulo volumen malebant hoc sensu — longitudo, altitudo, et altitudo coniunctim — uti.[2]

Magnitudo mathematica[recensere | fontem recensere]

In mathematica, magnitudo solet significare: longitudinem, valorem numeri vectorisque absolutum, et logarithmum ad basim decem, quod utile est respectu scalis logarithmicis in physica, geologia, et mathematica.

Magnitudo geologica[recensere | fontem recensere]

In re technica geologica novos vocabulorum sensus definierunt ut altitudo distantiam supra maris superficiem significaret, latitudo angulum respectu Telluris aequatori, et longitudo agulum respectu lineae Tellurem per Grenovicum secante. Respectu scalae logarithmicae, magnitudine utuntur ad vehementia terrae motuum exponenda.

Magnitudo astronomica[recensere | fontem recensere]

In re technica astronomica magnitudo significat mensuram quandam intensitatis luminis stellarium. Longitudo, latitudo et altitudo quoque habent significationes speciales respectu systemate coordinatium caelestium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Principa Mathematica Philosophiae Naturalis (1687) auctore Isaaco Newtono, Quantitas Materiae est mensura eiusdem orta ex illius Densitate & Magnitudine coniunctim .... Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel Massae in sequentibus passim intelligo." (P. 1, Def. I)
  2. "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio.

Nexus interni


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!