Dolomiani montes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
OASIS PRINCIPIS DOLOMITORUM deversorium Marebi situm

Dolomiani[1] seu Dolomienses montes, Dolomites, Dolomitae[2] vel montes Dolomiti[3] vel Montes pallidi (Italiane: Dolomiti, Germanice: Dolomiten, aliis linguis etiam Dolomites) complures montes sunt in Alpibus in Italia. Altissimus mons Marmolata altitudinis 3343 metrorum est.

Nomen vetus eorum montium erat Montes Pallidi pro colore eorum. Aevo recente eis montibus nomen Dolomianorum dabatur in honorem geologici et mineralogici Francogallici Deodati de Dolomieu. Is geologicus invenit hos montes non sicut montes propinquos ex calce constare, sed ex lapide adhuc ignoti generis.

Dolomiani montes patria sunt populi Ladinorum qui linguam parvam Latinam Dolomiticam loquuntur.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Fabula[recensere | fontem recensere]

Fabula est hoc florem olim ex Luna in Terram portatum esse.

Fama fert quod olim montes ita obsuri erant sicut alii Alpium montes. Sed olim filius regis eius regionis subito per ventum in lunam raptus est. Ibi regis filiam regni lunaris invenit. Amavit pulcherrimam puellam et eam in matrimonium duxit. Sed aliquo temporis spatio intermisso ob nimiam luminositatem lunae videbatur oculorum lumina amisurus esse. Quam ob rem cum uxore lunari ad terram revenit in patriae montes. Uxor de luna florem candidum secum duxit, quem adhuc in montibus invenire potes, id est, florem praeclarum candidumque (Leontopodium alpinum). Sed nunc vice versa filia regis lunaris ob nimiam obscuritatem montium videbatur tristitia moritura esse.

Nani auxilium ferebant et ex luci lunae textum nebant, quo montes tegebant. Aliquo tempore post omnes montes lucidae erant et filia regis lunaris salva erat.

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Multae aliae fabulae in Dolomianis montibus narrabantur sicut:

Montes[recensere | fontem recensere]

Transitus[recensere | fontem recensere]

Dolomianorum montes visi de Fano Sancti Genesii[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Radio Vatikan 2007 (Latine)
  2. Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino
  3. ORATIONES ET EPISTOLAE CANTABRIGIENSES (1876— 1909)
  4. Vicipaedia:De nominibus propriis#Nomina geographica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Dolomiani montes in Victionario.