Hyperides

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hyperides
Res apud Vicidata repertae:
Hyperides: imago
Nativitas: 390 BCE, 389 BCE, 388 BCE; Athenae
Obitus: 322 BCE; Aegina
Patria: Athenae antiquae

Officium

Officium: Strategus
Munus: Politicus, Causidicus, Orator, military personnel

Familia

Proles: Glaucippus

Hyperides (Graece Ὑπερείδης; natus Athenis ca. 389, mortuus 322 a.C.n.), unus e decem oratoribus Atticis fuit. Antipater, Alexandri Magni in Græcia successor, eum Aeginam cum confugisset ex templo extractum occidi jussit, abscissa ultro sibi prius ut ferunt lingua ne quid invitus prodere cogeretur. De illo aliud alii sentiunt. Fabio quidem est dulcis et acutus, Halicarnasseo plenus leporum, at Hermogeni minime accuratus et durus videtur[1].

De Phrynae iudicio[recensere | fontem recensere]

"Iudicium Phrynae", tabula a Ioanne-Leone Gerome picta

Athenaeus affirmat Hyperidem Phrynen Thespiensem pulcherrimam meretricem miro modo defendisse. Eius enim mammas denudavit, ut iudices ad misericordiam commoveret; qui dicuntur eam condemnare ausi non esse [2].

Opera servata[recensere | fontem recensere]

Usque ad saeculum undevicesimum, perpauca scripta Hyperidis, praeter pauca excerpta et fragmenta legi poterant. Saeculo XIX° autem nonnulli papyri in Aegypto reperti sunt, qui nobis partem operis Hyperidiani reddiderunt. Nuper etiam partes duarum orationum inventa sunt in codice quod palimpsestus Archimedis nuncupatur[3].

  • Contra Athenogenem (Κατ' Ἀθηνογένους)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. cf. notam de Hyperide (editio ad usum Delphini orationis Ciceronis De claris oratoribus, cap. 9.) [1]
  2. Athenaeus, lib. XIII: "Phrynae quidem cum patrocinaretur Hyperides et iam manifestum esset calculis iudicum condemnatam iri, in apertum eam produxit et discissis tuniculis, pectore nudato postrema orationis parte illius conspecta pulchritudine ita perorauit vt tanquam ministram sacerdotemque Veneris iudices religione reati et misericordia commoti necandam minime censuerint." (verba in Latinum sermonem versa a Iacobo Dalechampio Cadomensi ) [2] ; cf. nota ad Phrynen, in editione quadam Horatii [3]
  3. De textis noviter repertis in Archimedis palimpsesto [4]; Versio francogallica horum textuum

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)
  • Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Hyperidis orationes II (graece) et (francogallice)

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!