Leosthenes

E Vicipaedia

Leosthenes, Leosthenis filius, mortuus hieme 323/2 a.C.n., fuit orator et strategus Atheniensis, Macedonum pertinax adversarius. Anno 324 strategus ad fines tuendos et proximo anno strategus hoplitis praepositus fuit. Ultimas victorias liberae civitatis Atheniensis rettulit.

Iam ante Alexandri mortem nuntiatam mercennarios contra Macedones conducebat, in primis Graecos ex Asia ab Alexandro dimissos[1]. Alexandro mortuo Phocionis prudentiorem sententiam impugnavit, cives sociosque ad bellum vocans. Bello Lamiaco dicto et militibus Atheniensibus et sociorum (Aetolis, Thessalis, Locris, Phocidibus...) exercitui praefuit. Primum Boeotios, Macedonum socios, debellavit ac deinde ipsum Antipatrem vicit quem intra oppidum Lamiam repulsum obsedit. In qua obsidione hieme 323/2 a.C.n. lapide ictus fatum obiit. Graeci in eius honorem multa monumenta erexerunt quae nobis descripsit Pausanias et Hyperides militibus qui cum eo illo bello perierunt funebrem orationem composuit quam hodieque legere possumus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • J Engels, Studien zur politischen Biographie des Hypereides: Athen in der Epoche der lykurgischen Reformen und des makedonischen Universalreiches. (Quellen und Forschungen zur antiken Welt, 2.) Monaci, 1989
  • Ian Worthington, "The Earlier Career of Leosthenes and I.G. II2 1631", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1987ː 489-491
  1. Magnum numerum Harpalus in promuntorio Taenaro circa id tempus exposuit.