De corona (Demosthenes)

De corona sive Pro Ctesiphonte (Graece Ὑπὲρ Κτησιφῶντος περὶ τοῦ Στεφάνου, Hyper Ktēsiphōntos peri tou Stephanou) est oratio Demosthenis, anno 330 a.C.n. habita. Accusationibus ab Aeschine in oratione Contra Ctesiphontem prolatis respondet.
Quare oratio habita sit[recensere | fontem recensere]
Demosthenes, quamquam Philippum II eiusque filium Alexandrum Magnum vix prospere impugnabat, tamen ab Atheniensibus auctoritatis causa etiam magni aestimabatur. Anno 336 a.C.n. Ctesiphon orator Demostheni ob mireta sua in urbe contra Macedones defendena aurea corona tribui proposuit. Sex deinde post annos Aeschines orator tamen, qui competitorem honoribus affici aegre tulerit, Ctesiphontem in ius vocavit eique haec tria crimino dedit:
- Falso de meritis Demosthenis in testamento rei publicae eum iuravisse
- Coronam magistratui contra legem latam prius asciscisse eum quam ille magistraturam retulerit
- Lege vetante eum apud Dionysias Demostheni coronam obtulisse.
Quibus de rebus agat[recensere | fontem recensere]
Demosthenes hac oratione non solum Ctesiphontem criminibus absolvere conatur sed etiam vehementer se in fautores Macedonis regis invehit cum hoc iudicio suam quoque integritatem denigrari perciperet. Prima orationis parte itaque conspectum rerum Graecarum hoc tempore cum ad rem publicam acciderit describit et quae ad Philippum urbe arcendum egerit. Deinde quomodo Aeschines se opposuerit et quomodo Philippo iuverit exponit illoque etiam abiectum ortum moresque corruptos crimini dans. Etiam cladem apud Chaeroneam acceptam ei dat culpa, quod Athenienses res in confoederatione Amphictyonica male gesserit adeo, ut solus infaustam symmachiam cum Thebanis icerit. Denique in peroratione melius esse Athenienses licet pugnam perderint cum gloria interire quam libertatem amittere affirmat.
Editiones[recensere | fontem recensere]
- Orationes Aeschinis et Demosthenis inter se contrariae a Dionysio Lambino Monstroliensi litterarum Graecarum in schola Parisiensi interprete & doctore Regio in latinum sermonem conversae., Lutetiae, 1565
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- William E. Gwatkin Jr., "The Legal Arguments in Aischines' against Ktesiphon and Demosthenes' on the Crown", Hesperia: The Journal of the American School of Classical Studies at Athens, 1957ː 129-141
- Murphy, James Jerome (1983). Demosthenes' On the Crown: A Critical Case Study of a Masterpiece of Ancient Oratory. Hermagoras Press. ISBN 0-9611800-1-3.
- Alexis Richard, "Joute oratoire, vertu et démocratie ancienne. Le cas de la couronne de Démosthène" in La Valeur du désaccord, Éditions de la Sorbonne, 2020ː 267-282
- Galen O. Rowe, "The Portrait of Aeschines in the Oration on the Crown", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1966ː 397-406
- Nancy Worman, "Insult and Oral Excess in the Disputes between Aeschines and Demosthenes", The American Journal of Philology, 2004ː 1-25