Demades

E Vicipaedia

Demades, Demeae filius e demo Paeania (natus circa 380 a.C.n., occisus in Macedonia 319 aut 318 a.C.n.), fuit orator Atheniensis qui nomen suum paci inter Athenienses et Philippum II post pugnam ad Chaeroneam ratae indidit quae Pax Demadis vulgo dicitur. Ab illo tempore una cum Aeschine et postea cum Phocione factionem paci et Macedonibus faventem duxit. Popularis fama eum venalitatis accusabat[1] et pluries damnatus est[2], in primis in causa Harpalica dicta.[3] Ob Macedonum amicitiam magnis honoribus elatus est,[4] postremo tamen iussu sive ipsius Antipatri sive eius filii Cassandri occisus est quorum rivali Perdiccae Demades epistulas miserat[5]. Ex tempore dicere mire callebat[6], quae forte causa fuit cur illius orationes ad nos non pervenerint[7] (unica quae ei tribuitur De duodecim annis genuina non videtur). Plura tamen faceta dicta in collectaneis apophtegmatorum Demadi tribuuntur, quae 'Demadea' appellantur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Humili loco nato Demadi pater fuit nauta[8]. Tempore incerto ob miram dicendi facultatem ad politicam sese convertit nec ante Chaeronensem pugnam quicquid pro Macedonibus egisse videtur. Chaeroneae pugnavit atque dum inter captivos versatur facundia sua benignitatem Philippi regis ad se advertit adeo ut sine redemptione ipse et eius comites domum remitterentur[9]. Deinde mitissimas condiciones pacis a Philippo impetravit (pax Demadis)ː nam Athenienses democratiam servare potuerunt nec praesidium Macedonicum in suis finibus recipere cogebantur dummodo foederis Corinthii participes fierent atque auxilia Philippo mitterent[10]. An iam antea orator notus fuerit incertum est. Iterum anno 335 post deletas Thebas Alexandrum placavit atque oratoribus quos ille morte puniturus flagitabat (Demosthenes, Lycurgus, Hyperides, Charidemus...) saluti fuit[11]. Postea nisi amicitia at saltem concordiae species inter Demosthenem et Demadem interfuisse videtur[12]ː ambo enim regi Agidi III adversus Macedones rebellanti (331 a.C.n.) succurrere noluerunt. Demades qui venalis habebatur tum ditissimus[13] potentissimusque erat. Populus magnis honoribus eum tollebat ut statua aenea in agora aut cenatione in prytaneo. Ipse per populum Macedonibus et eorum amicis qui saepe Athenienses prodiderant maximos honores decernebat[14], postremo etiam deorum honores Alexandro tribuendos[15]. Itaque Dinarchus dum in accusatoria oratione haec turpia Demadis blandimenta vituperat addebat omnia quae Demades turpiter in re publica egisset Demosthenem probasse quoniam omnia illa decreta praetermisit nec illegitimitatis accusabat[16]. Et ambo oratores in causa Harpalica damnati quod pecuniam a satrapa Alexandri Harpalo accepissent[17] in exsilium profecti sunt (323 a.C.n.). Post cladem bello Lamiaco acceptam Athenienses Demadem exsilio revocarunt sperantes victores per eum delinituros. Tum vero Antipater militum praesidium Munichiae collocavit et Demades per populum oratores partium adversarum morte damnavit[18]ː ita perierunt Demosthenes et Hyperides qui pro bello dixerant (322 a.C.n.)[19]. Quin etiam Antipater oligarchiam Atheniensibus imposuit. Per annos qui Bellum Lamiacum secuti sunt, Demades et Phocion rebus Atheniensibus praeerant. Benevolentiam Macedonum quoque retinuit Demades et paucos post annos iterum ad Antipatrum mittitur ut praesidii Macedonici profectionem impetraret. At tum deprehensae et vulgatae sunt litterae quibus Demades Perdiccam in Atticam venire invitabat ut regione potiretur. Antipater vel eius filius Cassander iratus de Demade et filio Demea saeviter supplicium sumpsit.

De iudiciis diversis[recensere | fontem recensere]

Multam invidiam Demadi fecerunt scriptores antiqui qui venalem et victorum Macedonum adsentatorem eum iudicarunt. Proditorem patriae addebat Pausanias ut qui Lamiae tum cum exsulabat Antipatrum a pace cum Atheniensibus facienda avertisset. Nuper tamen nonnulli historici hanc malignitatem perscrutari atque verum Demadem restituere temptaverunt. Ita P. Brun (2000) distinguere voluit inter auctores recentiores (Plutarchum, Pausaniam, Suda...) Demadi infestiores, fortasse quia cum Demosthenis Hyperidisque morte coniunctus erat (quamquam an per Antipatrum aliud facere ei licuerit nescimus), et traditionem vetustiorem ab inscriptionibus eius vitae coaevis usque ad Diodorum Siculum oratori aequioremː ita demonstraturum sperabat Demadem non venaliorem quam ceteros oratores sui temporis fuisse et semper in republica gerenda Atheniensium utilitatem respexisse. A quo probatur quam difficile sit ex antiquis fontibus personae cuiusdam veritatem dinoscere.

De facundia et facetis dictis[recensere | fontem recensere]

Theophrasti iudicio per Putarchum[20] nobis tradito Demades orator Demosthene melior eratː certe non ut ille diu meditando scribendoque orationes suas diligenter praeparabat sed ex tempore quod diceret inveniebat. Igitur orationes fortasse ne scripsisse quidem certe non publicasse videtur. Quamquam Quintilianus fieri non potuisse aestimabat quominus rhetoricam omnino non didicisset, certe maximam partem e naturalibus dotibus eius facundia nascebatur atque popularibus facetisque locutionibus abundabat. Famae eius memores posteriores rhetores orationes in ore Demadis posuerunt, ut illam apologiam rerum ab illo in civitate gestarum et De duodecim annis (Graece Ὑπὲρ τῆς δωδεκαετίας) inscriptam quam hodieque legere possumus[21]. Aliam scholasticam exercitationem in papyro[22] servatam habemus, altercationem inter Demadem et eius accusatorem anno 319 a.C.n. Pellae paulo ante mortem habitam[23].

An omnia dicta quae Demadis referuntur pronuntiarit ipse difficile confirmatu est quoniam nonnumquam et aliis auctoribus simul adsignantur. Haec sunt notissimaː

  • Legislator Draco, iudices, leges suas non atramento, ut videtur, sed cruore incidit.
  • Civitatem accepi non illam navalem a maioribus olim firmatam sed anum sandalia indutam et ptisanam sorbentem.
  • Spectaculorum aerarium glus democratiae est (Κόλλα τὰ θεωρικὰ τῆς δημοκρατίας)[24]
  • Hoc decretum non ego scripsi sed Bellum Alexandri pilo scribens.
  • Saepe mihi ipse contradixi, civitati vero numquam[25]
  • Non mortuus est Alexander, Athenienses, alioqui totus orbis terrarum cadaver redoleret (hoc nuntiata ei Alexandri morte respondisse dicitur)
  • Imperium Macedonicum mortuo Alexandro Polyphemo excaecato similest.
  • Item Atheniensibus divinos honores Alexandro tributos indignantibus respondisse diciturː "Cavete ne dum caelum tuemini terram amittatis".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dinarchus, Contra Demosthenem 104. Plutarchus, Vita Phocionis 30
  2. Diodorus Siculus XVIII.18.2.
  3. Dinarchus, Contra Aristogitonem 15.
  4. Dinarchus, Contra Demosthenem 101.
  5. Diodorus Siculus XVIII.48. Plutarchus, Vita Phocionis 30 non de Perdicca sed de Antigono loquitur.
  6. Plutarchus, Vita Demosthenis 10.
  7. Iam Cicero ita scribebatː cuius nulla exstant scripta, Demades (Brutus 36).
  8. Quintilianus II.17.12.
  9. Diodorus Siculus XVI.87.
  10. Plutarchus, Phoc. 16.
  11. Diodorus Siculus 17.15. Plutarchus, Dem. 23. Arrianus, Anabasis Alexandri I.10.
  12. Plutarchus, Vita Demosthenis 8.
  13. Plutarchus Phoc. 20 et 30
  14. Hyperides, Contra Demadem
  15. Valerius Maximus VII.2 ext.13.
  16. Contra Demosthenem 100-104.
  17. Dinarchus, Contra Aristogitonem 14-5. Sex milia staterum aureorum acceperat Demades secundum Contra Demosthenem 89.
  18. Plutarchus, Dem.28
  19. Diodorus Siculus XVIII.18.2.
  20. Vita Demosthenis X.2.
  21. Ian Worthington, "The Context of (Demades) On the Twelve Years", The Classical Quarterly, 1991ː 90-95. Textus apud Vicifontem
  22. P.Berol. inv. 13045.
  23. Davide Amendola, "The Demades papyrus, P.Berol. inv. 13045 : a new text with commentary", Berolini, De Gruyter, 2022 Nonnullae paginae apud guglum librorum et idem, "The Account of Demosthenes' Suicide in P.Berol. inv. 13045, B II", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 2017ː 16-21
  24. Plutarchus, Moralia 1011b
  25. Plutarchus, Dem. XIII.3.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]