Proxenia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In Graecia antiqua proxenia (προξενία) erat officium proxeni (πρόξενος), id est eius qui in civitate quadam civium alterius civitatis velut patrocinio fungebatur atque res eorum curabat, si necesse foret. Ita exempli gratia Cimon atque post eum Callias[1] proxenus Lacedaemoniorum Athenis fuit.

Nonnumquam etiam civis peregrinus proxenus honoris causa creari poterat atque publice ob merita sustentabatur. Ita secundum Diogenem Laertium[2] Lacedaemonii Xenophonti apud se exsulanti proxeniam contulerunt.

Quod aevo antiquo proxeni faciebant hodie faciunt qui plerisque linguis Europaeis[3] consules dicuntur nec quicquam tamen commune cum consulibus Romanis habent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Xen., Conv. VIII,39.
  2. Vita Xenophontis 8. Vide etiam Eduardus Delebecque, Essai sur la vie de Xénophon p.191.
  3. Francice, Hispanice, Theodesce, Lusitanice, Italiane etc. et Anglice.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!