Jump to content

Amphiaraus

E Vicipaedia
Amphiaraus ad bellum Thebanum proficiscitur.

Amphiaraus (Graece Ἀμφιάραος) in mythologia Graeca est vates Argivus, qui expeditioni septem ducum adversus Thebanos interfuit[1]. Cladem signis divinis praenoverat sed Adrastus rex eius monitiones sprevit[2]. Cum inde fugeret, terram inhiasse atque eius currum hausisse dicebant[3]. Filius erat Oeclis Hypermnestraeque, maritus Eriphylae, quae dono corrupta operam dedit, ut maritus ad bellum cum Thebanis proficisci cogeretur, quamquam compererat inde se non rediturum[4]. Filii eis fuerunt Amphilochos et Alcmaeon, qui matrem suam, ut paternae mortis sontem, necavit.

De cultu Amphiarai

[recensere | fontem recensere]

In pluribus Graeciae locis honores divini Amphiarao tribuebantur[5], maxime tamen Oropi in Boeotia[6] ad fines Atticae[7]; nam et templum et oraculum Amphiarao ibi erant; qui eum consulebant, eos primo sacrum facere ac deinde in pelle arietis immolati obdormiscere oportebat; noctu enim per somnia deus Amphiaraus eis responsa dabat[8], quae plerumque ad morbos sanandos pertinuisse videntur. Etenim iam tempore septem ducum expeditionis adversus Thebanos Amphiaraus signa divina et somnia Argivis interpretari solebat[9]. Inventor ignispicii quoque habebatur.[10].Cnossius Iophon collectaneum oraculorum Amphiarai collegerat et publicarat, quae tamen apocrypha fuisse existimabat Pausanias, quia Amphiaraus non spiritu divino commotus responsa canebat ut Pythia sed signa a deis missa, in primis somnia, interpretari callebat. Illum librum multos lectores tamen delectasse ipse Pausanias fatebatur. Vestigia certe templi quarto saeculo a.C.n. ineunte aedificati et altaris, cuius ornamenta sculpta accurate a Pausania in libro ad Atticam spectante describebantur ab archaeologis in situ adgnita sunt[11].

Tiburnus, aut filius[12] aut nepos Amphiarai, urbem Tibur Latii condidisse dicitur.

Praecepta de fabis Amphiarao adscripta in Geoponicis a Graecis citantur.[13]

  1. Aeschylus, Septem contra Thebas 568-625. Euripides, Phoenissae 173-8 et 1109-12.
  2. Euripides, Supplices 155-160 et 229-236. cf Septem contra Thebas 378-383 ubi Tydeus vati retinenti repugnat.
  3. Euripides, Supplices 500-501.
  4. Septem contra Thebas 587-9 et 615-9. Plato, Politia 590a.
  5. Argi et Spartae, e.g.
  6. Paul Roesch, "L'Amphiaraion d'Oropos" in Temples et sanctuaires, 1984ː 173-184
  7. Pausanias libro primo Graeciae descriptionis cap. 34.
  8. Hyperides, Pro Euxenippo.
  9. Herodotus, Urania 134.
  10. Plinius, Naturalis historia 7.203. Euripides, Supplices 155.
  11. Paul Frédéric Girard, "Borne sacrée du sanctuaire d'Amphiaraos", Bulletin de Correspondance Hellénique, 1879ː 437-440
  12. Plinius, Naturalis historia 16.237.
  13. Geoponica 2.35.6-8.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]