Metoecus

E Vicipaedia

In Graecia antiqua metoecus[1] (Graece μέτοικος 'qui domum mutavit', secundum alios 'qui cohabitat') erat homo peregrinus qui in aliena civitate consederat atque ibi vitam agebat. Athenis plurimi[2] et saepe divites erantː nam commercio et artificiis operam dabant. Agros aut fundos emere eis non licebat. Non isdem iuribus atque cives fruebantur sed pluribus quam praetereuntes peregrini. In demis per patronum (προστάτης)[3] inscribebantur, militiae et tributis ut cives obnoxii erant. Insuper tributum metoecorum proprium (μετοίκιον) solvebant[4], quae Athenis modica summa erat (duodecim drachmae per virum, sex per mulierem). Quorum iura polemarchos tuebatur[5]. Et numero et potentia oeconomica magni momenti in civitate erant. At politicis iuribus carebantː nec ecclesiae interesse nec magistratum petere poterant. Panathenaicis aderant sed a sacerdotiis prohibebantur. Rursus deos exoticos quos secum invexerant libere colere eis licebat.

Athenienses ut ceteri Graeci civitatem suam non facile communicabant. Ipse Pericles anno 451 a.C.n. legem tulit nisi uterque parens Atheniensis fuisset, liberos cives non esse. Pater oratoris Lysiae, Syracusanus vir et Periclis amicus, triginta annos usque ad mortem Athenis vixit. Scutorum officinam possidebat et ditissimus erat nec tamen umquam civis Atheniensis fuit[6]. Item eius filius Lysias praeclarus logographus fuit, usque ad octoginta annos pervenisse dicitur et semper metoecus fuit. Nihilominus homines ingenio insignes Athenas confluebant, sive pictores, sive sculptores, sive architecti, sive sophistae, sive scriptores quia ibi notescere poterant. Illi peregrini quam plurimum civitatis gloriae contulerunt, in primis Periclis amici. Inter decem oratores Atticos, qui Atticismi exempla imitanda posteris tradita sunt, praeter Lysiam et Dinarchus et Isaeus metoeci fuerunt. In summa historici moderni arbitrantur servorum metoecorum mulierum labore effectum esse ut cives Athenienses sese ita otio rebusque publicis dedere potuerint. Intellexerant quidem Athenienses metoecos divitias civitati suae adferreː ita medio quarto saeculo in pecuniariis angustiis Xenophon[7] plures metoecos novis iuribus eis concedendis Athenas adlicere volebat et Isocrates[8] urbem a metoecis desertam deplorabat.

Athenienses erga peregrinos satis benignos esse sese iactabant[9] nec eos subinde expellebant ut Lacedaemonii (ξενηλασία). Nihilominus trigintaviri anno 403 a.C.n. publicandorum bonorum causa ditissimos metoecos sine iusto iudicio cicutam bibere coegerunt[10]. Atque nonnumquam cum frumentum deerat et fames imminebat metoeci libenter accusabantur[11]. In iudiciis per patronum (προστάτης) agebant et si quis metoecum interfecisset in eodem iudicio iudicabatur atque qui servum aut peregrinum necassent aut non voluntarii homicidii accusabantur[12]. Eius vita non ita pretiosa ut vita civis erat. Apud iudices metoecorum testimonia minoris aestimabantur quam civium. Servi manumissi plerumque metoeci fiebant. Si qui metoeci de civitate optime meriti essent isotelia (aequalitate fiscali) et iure agrorum emendorum aut proxenia donabantur[13] atque etiam sed raro per decretum in ecclesia ratum civitate Atheniensi[14].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini
  2. Circiter viginti milia fuisse aestimantur, hoc est dimidius numerus si cum civibus compares (Robert Flacelière, La Vie quotidienne en Grèce au siècle de Périclès, 1959 p.60).
  3. Demosthenes, Contra Aristogitonem I.58. Aristoteles, Politica III.1.3-5 (1275a)
  4. Demosthenes, Contra Aristogitonem I.57. Idem in aliis Graecis civitatibus fiebatː Lysias, In Philonem 9.
  5. Aristoteles, De republica Atheniensium 58.
  6. Vita Plutarcho falso attributa.
  7. De Vectigalibus cap.2-3.
  8. Oratio de pace 21.
  9. Thucydides II.39 (Periclis oratio).
  10. Contra Eratosthenem 8-20. Xenophon, Hellenica II.3.21 et 40.
  11. Lysias, Contra frumentarios.
  12. Aristoteles, De republica Atheniensium 57.3.
  13. Lysias, In Philonem 29.
  14. Lysias, Contra Agoratum 70-4.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]