Delos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Deli

Delos[1] sive Delus[2] (Graece: Δῆλος) est parva sed sacratissima insula Graeciae in mediis insulis Cycladibus sita prope insulam maiorem Myconum.

Ferunt deos Apollinem Artemidemque hic natos esse. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornatos esse dicuntur.

In insula antiquis temporibus fuit Deli fanum maximi momenti. Urbs et portus hic florebant usque ad primum saeculum p.C.n.

Etiam in Africa prope litus maris locus appellabatur Delia Castra.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verg. Georg. 3.6; Plin. Nat. 2.202; et alibi.
  2. Cic. Manil. 55.

Nexus internus[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Delum spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!