Demos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Demos[1] (Graece δη̑μος) initio fuit vici communitas minimam partem administrativam intra civitatem Graeciae antiquae (polin vocatam) formans. In Graecia hodierna demos imam administrationis unitatem efficit.

Graecia antiqua[recensere | fontem recensere]

Tabula demorum Atticae antiquae

Commutatione Clistheniana anno 508/507 a.C.n. demi, quorum multi iam antea exstabant, primaria urbis administrandae elementa facti sunt: Omnis demos uni ex triginta "trittyibus" ( τριττύς = "tertia pars") ad hoc creatis attributus est; omnis trittys ad unam ex decem phylis Atheniensibus (φυλή = "gens", "genus") pertinuit. Nomen demi ex loco medio – ut puta Eleusin - traxerunt.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Commutatio Clistheniana

Etiam nomina demorum aliorum locorum (Miletus, Naxos, Lindus, Mantinea, Tegea, Patrae et alii) nota sunt.

Constantinopolis[recensere | fontem recensere]

Antiquitate posteriore et temporibus Imperii Romani Orientalis Graece inter formam singularem "Demos" et pluralem "Demoi" distinguebatur: Illa ad infimam ac mediam plebem urbis, inprimis Constantinopolis, denotandam in usu erat, hac Constantinopoli factiones ludorum circensium (factio albata, russata, veneta, prasina) appellatae sunt.[2]

Graecia hodierna[recensere | fontem recensere]

Libello Callicratis (Graece: Πρόγραμμα Καλλικράτης) anno 2010 prolato administratio Graeca penitus renovata est: A die 1 Ianuarii anni 2011 "demi Callicratis", ut dicuntur, pluribus pristinis demis coniunctis creati sunt. Quo consilio administrationem nimis inflatam – ut multi opinantur – recidi ac impensa minui auctores sperant. Nomen trahit a Callicrate architecto Graeco quinti saeculi a.C.n.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford Latin Dictionary: "dēmos m."; Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 35.69: acc. demon; Paulus Diaconus, Epitoma Festi p. 72M: nom. plur. demoe.
  2. Anastasia Kontogiannopoulou: The Notion of δῆμος and its Role in Byzantium during the Last Centuries (13th–15th c.). In: Byzantina Symmeikta. Vol. 22, 2012, p. 101–124 (PDF).

Bibliographia ad vocem "demos" in Graecia antiqua[recensere | fontem recensere]

  • Valerian von Schoeffer: Demos 2. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. V,1, Stuttgardiae 1903, Col. 153–161.
  • Valerian von Schoeffer: Δῆμοι. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. V,1, Stuttgardiae 1903, Col. 1–131.
  • Hans Volkmann: Demos. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 1, Stuttgardiae 1964, Col. 1482.
  • Hans Volkmann: Demoi. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 1, Stuttgardiae 1964, Col. 1474–1476.
  • John S. Traill: Demos and Trittys. Epigraphical and Topographical Studies in the Organization of Attica. Athenians, Toronti 1986, ISBN 0-9692685-0-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Demos Athenarum spectant.